Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.14.1
Quare, inquit, tristis incedo, dum affligit me inimicus, VERS. 11, et confringit ossa mea? Haec ergo semper etiam in nocte apud justum erit oratio ejus.
PL 9, 908C「なぜ我は悲しみつつ歩むのか、敵が我を苦しめる間」、「そして我が骨を砕く」(詩篇41:11)と彼は言う。それゆえ、これがつねに、夜のうちにあっても、義しい者のもとにある彼の祈りとなるであろう。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.14.2
Quod autem ait: Confringit ossa mea: non utique, proxima mors, subintelligendum est; sed quia hic in tribulatione frangebatur patientia ejus, quae est stabilimentum et fortitudo mentis nostrae, sicut ossa sunt corporis: ossa patientiam vocavit, quae cum assiduis tribulationibus confringetur: dum confringit, ait, ossa mea, improperabant tribulantes me, cum dicerent quotidie: Ubi est Deus tuus?
PL 9, 908Cしかし、彼が「我が骨を砕く」と言っていることは、当然、間近な死を意味すると受け取られるべきではない。むしろ、ここで艱難のうちにその忍耐が砕かれていたのであり、骨が体の支えであるように、それは我々の精神の支えと強さである。彼は、絶え間ない艱難によって砕かれる忍耐を、骨と呼んだのである。「彼が我が骨を砕く間、と彼は言う、我を苦しめる者たちは、日ごとに『汝の神はどこにいるのか』と言いつつ、我をそしっていた」。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.14.3
Sed licet hanc gravem manum sentiat justus, quid tamen fieri necesse sit, et quod remedium obtinendum sit in persecutionibus, docet dicens, VERS. 12: Ut quid tristis es, anima mea, ut quid conturbas me?
PL 9, 908Cしかし、義しい者がこの重い手を感じるとしても、迫害のうちで何がなされねばならず、どのような手立てが得られねばならないかを、彼は言って教えている。「我が魂よ、なぜ悲しむのか、なぜ我を乱すのか」(詩篇41:12)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.14.4
Spera in Deum, quia confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. Quo nobis proposito exemplo, si qua vexatio, si qua pressura, si quod improperium nominis Dei venerit super nos, si tristis erit anima nostra, si perturbabitur, nos dicamus: Spera in Deum, quia confitebor illi, protegente Jesu Christo Domino nostro, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
PL 9, 908D「神に希望を置け。我は彼を告白するのだから。我が顔の救い、我が神を」。この実例が我々に示されたのであるから、もし何らかの苦難、何らかの圧迫、神の名のゆえの何らかの侮辱が我々の上に臨み、我々の魂が悲しみ、動揺するなら、我々も言おう。「神に希望を置け、我は彼を告白するのだから」と。我々の主イエス・キリストが守っているのであるから。この方に栄光が世々にある。アーメン。