ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI

Tractatus II, Caput VI 第II篇 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI · PL 9, 900A · 7 sectiones

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.6.1

1

Pro hoc enim, inquit, deprecabitur humilis et justus ad te in tempore recte. Est ergo tempus quando non est recte justus a Domino. Ipse propheta in subsequenti docet dicens, VERS. 6: Verum in diluvium multarum aquarum ad illum non appropinquabunt.

PL 9, 900A

「実に、このために、と彼は言う、へりくだる者、義しい者は、適切な時に、汝に祈り求めるであろう」。それゆえ、義しい者が主のもとで(近づくのに)適切でない時がある〔底本は動詞を欠き、a Domino とある。次節に照らして「近づくのに」を補った〕。預言者自身が、続く箇所でこう言って教えている。「しかし、多くの水の洪水のときには、彼らは彼に近づかないであろう」(詩篇31:6)。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.6.2

2

Ergo in diluvio multarum aquarum non rectum est tempus, ut justus appropinquet ad Dominum; justi enim viri non est dare animae suae audaciam, sicut et lex dicit: Non dabis animae tuae audaciam.

PL 9, 900A

それゆえ、多くの水の洪水のうちにあっては、義しい者が主に近づくのに適切な時ではない。義しい人の務めは、自らの魂に大胆さを与えないことだからである。律法もこう言っている。「汝は、汝の魂に大胆さを与えてはならない」。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.6.3

3

Quod si quis profundus et altissimus mysteriis Dominum quaerat, scrutetur omnia judicia ejus: et si forte ad sustinendos omnes fructus ( f. fluctus) ejus existimet se posse sufficere, non erit iste vir justus, neque utiliter in diluvio aquarum multarum appropinquare conabitur ac Dominum quaerere; quoniam in exaltatione sapientiae suae, profundi ejus absconsa pulsare pertentaverit.

PL 9, 900A

しかし、もし誰かが、奥義において深く、きわめて高い者として主を求め、その裁きのすべてを探り、また、もしかすると、その果実(おそらく「波」)のすべてを耐え忍ぶのに自分は足りると考えるなら、その者は義しい人ではなく、多くの水の洪水のうちで主に近づき主を求めようと試みても、益はないであろう。彼は、自らの知恵を高ぶらせて、主の深みの隠されたものを叩こうと企てたからである。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.6.4

4

Sic et apostolus Paulus: Et ne in multitudine, ait, adapertionum exalter, datus est carni meae stimulus, angelus satanae qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi: et dictum est mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9) .

PL 9, 900B

同様に、使徒パウロも言う。「私が啓示の多さによって高ぶらないように、私の肉に棘、私を打つサタンの天使が与えられた。そのことについて、私は三度主に願った。すると、私にこう告げられた。『我が恩寵は汝に十分である。力は弱さのうちに全うされるからである』」(二コリント12:7-9)。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.6.5

5

Itaque et hic propheta, cum dixisset: quia justi et humiles in diluvio aquarum multarum non appropinquabunt ad Dominum, ostendit ipse quo magis sibi tempore Dominus requiratur, VERS. 7: Tu es, inquit, refugium meum a tribulatione circumdante me.

PL 9, 900B

それゆえ、この預言者もまた、義しい者、へりくだる者は、多くの水の洪水のときには主に近づかないと言ったのち、いつ主をよりいっそう求めるべきかを、自ら示している。「汝は我が避けどころ、我を取り囲む艱難からの」(詩篇31:7)と。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.6.6

6

Et hic ergo magis in infirmitatibus gloriatur, ut protegat eum virtus Dei, sicut Paulus ait: Libentius ergo in infirmitatibus meis gloriabor, ut protegat me virtus Christi (Ibid. 9) . Denique et subjunxit: Exultatio mea, libera me a circumdantibus me.

PL 9, 900B

それゆえ、この者もまた、神の力が自分を守るように、むしろ弱さのうちに誇る。パウロが言うとおりである。「それゆえ、私はむしろ喜んで、自らの弱さのうちに誇ろう、キリストの力が私を守るように」(二コリント12:9)。実に、彼はこう続けた。「我が歓喜よ、我を取り囲む者たちから我を解き放て」。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.6.7

7

Dominum exultationem suam vocat: quia non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua; sed in hoc unusquisque glorietur, quod cognovit et timet Dominum. Exultatio ergo mea libera me a circumdantibus me.

PL 9, 900C

彼は主を自らの歓喜と呼ぶ。「知恵ある者はその知恵を誇ってはならず、強い者はその強さを誇ってはならない。むしろ、主を知り、主を畏れていることのうちに、各人は誇れ」とあるからである。それゆえ、「我が歓喜よ、我を取り囲む者たちから我を解き放て」。