ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI

Tractatus III, Caput IV 第III篇 第IV章

Hilary of Poitiers · Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI · PL 9, 902D · 9 sectiones

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.4.1

1

VERS. 5. Haec memini, et effudi in me animam meam, quia transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Et quidem aliquantulum hic praeloquendum puto de signantia verbi, quid sit effudi.

PL 9, 902D

「我はこれらを思い起こし、我が魂を我がうちに注ぎ出した。我は驚くべき幕屋の場所を通って、神の家に至るからである」(詩篇41:5)。実際、ここで「注ぎ出した」という語の意味について、少し前置きして語るべきであると、私は考える。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.4.2

2

Ideo se effudisse dicit, quia transiturus esset in locum tabernaculi usque ad domum Dei. Bona autem spiritus sunt transitus usque ad domum Dei.

PL 9, 902D

それゆえ、彼は、幕屋の場所を通って神の家に至ろうとしているから、自らを注ぎ出したと言う。神の家に至る通過は、霊の善きものだからである。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.4.3

3

Effundere ergo animam, spei bonae operatio est: sed quid de communi ejus novimus? quia quidquid effunditur, projicitur et perit, nec tam salvum est quam cum retineatur in vasculo. Hoc enim est effundere, quod alicubi clausum habueris id foras fundere.

PL 9, 902D

それゆえ、魂を注ぎ出すことは、善き希望の働きである。しかし、この語の一般の意味について、我々は何を知っているか。注ぎ出されるものはみな、投げ捨てられて滅び、器に保たれているときほど無事ではない、ということである。実に、注ぎ出すとは、どこかに閉じ込めていたものを外へと注ぐことである。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.4.4

4

Ita qui dixit, effudi animam meam, non aliud dixisse intelligendus est, quam projeci et perdidi et vilem habui.

PL 9, 902D

それゆえ、「我は我が魂を注ぎ出した」と言った者は、「投げ捨て、失い、取るに足りないものとした」以外のことを言ったのではないと解されねばならない。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.4.5

5

Quomodo ergo ideo projecit et perdidit, quia transiturus esset in locum tabernaculi usque ad domum Dei? nisi forte manifestum facit praeceptum Dei, qui ait discipulis suis: Quicumque salvaverit animam suam, perdet illam; et quicumque perdiderit, salvam faciet eam (Luc. XVII, 33) .

PL 9, 903A

では、彼は、幕屋の場所を通って神の家に至ろうとしているからといって、なぜ投げ捨て、失ったのか。それは、おそらく、その弟子たちに言った方の神の戒めが明らかにしているとおりである。「自らの魂を救う者は、それを失い、それを失う者は、それを救う」(ルカ17:33)。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.4.6

6

Et revera ordinem tenuit: cum enim praelocutus de tribulationibus fuisset, quoniam factae essent lacrymae ejus panis die ac nocte, dum dicitur ei quotidie, Ubi est Deus tuus?

PL 9, 903A

実際、彼は順序を守った。というのも、彼は、その涙が昼も夜も彼のパンとなったこと、日ごとに「汝の神はどこにいるのか」と彼に言われていることという艱難について、まず語っていたからである。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.4.7

7

Haec, inquit, memini, et effudi in me animam meam: in quo non aliud dixisse intelligendus est, quam projeci et perdidi et vilem habui. Quomodo ergo animam Deo projecit?

PL 9, 903A

「我はこれらを思い起こし、我が魂を我がうちに注ぎ出した」と彼は言う。これは、「投げ捨て、失い、取るに足りないものとした」以外のことを言ったのではないと解されねばならない。では、彼はどのようにして、神のために魂を投げ捨てたのか。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.4.8

8

Scit enim justus, quotiens superveniunt tribulationes et persecutiones et improperia propter nomen Dei, perdendam esse et projiciendam et vilem habendam animam, ut salva fiat in die Domini; ideoque et hic significanter, non ideo se fudisse animam suam ostendit, quia desperaverit de spe vitae futurae; sed ideo effudisse animam, quia transiturus esset in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.

PL 9, 903A

義しい者は、神の名のゆえに艱難と迫害と侮辱が襲うたびに、魂は失われ、投げ捨てられ、取るに足りないものとみなされるべきであり、それは主の日に魂が救われるためであると、知っている。それゆえ、ここでも彼は意味深く、将来の命への希望に絶望したから魂を注ぎ出したのではなく、驚くべき幕屋の場所を通って神の家に至ろうとしているから魂を注ぎ出したのだと、示している。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.4.9

9

Docti igitur hoc psalmo, quotiens persequetur inimicus et improperabit nobis nomen Domini, effundamus ei animas nostras, perdere eas, parati, ut salvas faciamus illas: non ideo effundentes eas, quasi desperemus de fiducia adjutorii Dei; sed ideo quia certi simus reddendas illas esse nobis, et transituros nos esse in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.

PL 9, 903B

それゆえ、この詩篇に教えられた我々は、敵が迫害し、主の名のゆえに我々をそしるたびに、彼に対して我々の魂を注ぎ出そう。それらを失うことも辞さずに備えているのは、それらを救うためである。それは、神の助けへの確信について絶望しているかのように魂を注ぎ出すのではなく、それらが我々に返されるべきことを確信し、我々が驚くべき幕屋の場所を通って神の家に至ることを確信しているからである。