ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI

Tractatus I, Caput V 第I篇 第V章

Hilary of Poitiers · Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI · PL 9, 893C · 5 sectiones

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.5.1

1

Quoniam bonorum meorum non indiges, VERS. 3. Sanctis qui sunt in terra. Quid tam consequens erat, quam quod ait, bona sua necessaria non esse sanctis terrae, neque ea bona Domini ad usum esse sanctorum terrae habitatorum?

PL 9, 893C

「汝は我が善きものを必要としない」、「地にある聖徒たちには」(詩篇15:3)。彼が、自分の善きものは地の聖徒たちには必要でなく、主のその善きものが地に住む聖徒たちの用のためのものでもないと言っていること以上に、前の句によく続くことがあろうか。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.5.2

2

Quae autem sunt bona Christi, quae bona Novi Testamenti, nisi gratuita, nisi peccatorum remissio? Haec bona sanctis terrae necessaria non sunt. Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent (Marc. II, 17) .

PL 9, 893C

では、キリストの善きもの、新しい契約の善きものとは、無償のもの、すなわち罪の赦し以外の何であろうか。これらの善きものは、地の聖徒たちには必要でない。「医者を必要としないのは健やかな者であり、必要とするのは具合の悪い者である」(マルコ2:17)。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.5.3

3

Et proprie illos qui se in operibus suis justificant, sanctos non coeli sed terrae appellavit; ex hominibus enim laus eorum, non ex Deo est: quales fuisse eos Dominus notat, justificantes se in conspectu hominum, qui reprehendentibus quod cum publicanis conviveret, Non veni, inquit, justos facere salvos, sed peccatores (Ibid.) .

PL 9, 893C

そして、とりわけ、自分の行いによって自らを義とする者たちを、彼は天の聖徒ではなく地の聖徒と呼んだ。彼らの誉れは人から来るのであって、神から来るのではないからである。主は、彼らがそのような者、すなわち人々の目の前で自らを義とする者であったと指摘している。彼が徴税人たちとともに食事をしていることを咎めた彼らに、彼は言った。「私が来たのは、義しい者たちを救うためではなく、罪人たちを救うためである」(マルコ2:17)。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.5.4

4

Igitur gratia gratuita et remissio peccatorum justis necessaria non est; sed utique justis qui se justos putant; nam vere justus ex fide venit ( f. vivit) . Isti itaque sancti non indigent bonorum filii sui.

PL 9, 893D

それゆえ、無償の恩寵と罪の赦しは、義しい者たちには必要でない。それは当然、自らを義しいと思っている者たちにとってのことである。まことに義しい者は信仰から来る(おそらく「生きる」)のだから。それゆえ、これらの聖徒たちは、その子の善きものを必要としない。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.5.5

5

Itaque infra ait: Non congregabo synagogas eorum de sanguine meo. Non est enim talibus redemptio per sanguinem meum necessaria, qui se justos esse arbitrantur.

PL 9, 893D

それゆえ、のちに彼は言う。「私は、彼らのシナゴーグを私の血から集めることはしない」。私の血による贖いは、自らを義しいと思っているそのような者たちには必要でないからである。