ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI

Tractatus I, Caput XI 第I篇 第XI章

Hilary of Poitiers · Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI · PL 9, 896C · 10 sectiones

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.11.1

1

Pro hoc, ait, jucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; adhuc autem et caro mea habitabit in spe: quoniam non derelinques animam meam in inferno, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem.

PL 9, 896C

「これのゆえに、我が心は喜び、我が舌は歓呼した。さらにまた、我が肉も希望のうちに住まうであろう。汝は我が魂を冥界に捨て置かず、汝の聖なる者に朽ち果てるのを見させることもないからである」と彼は言う。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.11.2

2

Notas fecisti mihi vias vitae: implebis me laetitia cum vulto tuo: delectationes in dextera tua. Ergo et jucunditates in dextera Dei, quibus cunctis repletus est Filius. In dextris enim habebat Deum.

PL 9, 896C

「汝は我に命の道を知らせた。汝は、汝の顔〔底本は vulto。vultu と読む〕とともに我を喜びで満たす。悦楽は汝の右にある」。それゆえ、喜びもまた神の右にあり、子はそのすべてによって満たされた。実に彼は、神を自分の右に持っていたのである。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.11.3

3

Providebam Dominum, inquit, in conspectu meo semper; quia a dextris meis est. Ascendens autem in coelum, ipse in dextris Patris factus est. In dextris quae sit istius dextrae sinistra, interrogemus.

PL 9, 896C

「我は主を常に我が目の前に見ていた。主は我が右にいるからである」と彼は言う。そして、天に昇ってからは、彼自身が父の右にいる者となった。右にいることについて、この右の左が何であるかを問うてみよう。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.11.4

4

Novit ergo quodam loco Apostolus, arma justitiae dextra et sinistra, gloriam quidem et ignobilitatem. Dextra formam justitiae puto; ignobilitatem autem et infamiam sinistra. Attamen utraque justitiae arma sunt.

PL 9, 896D

それゆえ、使徒はある箇所で、義の武器には右のものと左のものがあることを知っている。すなわち栄光と不名誉である。右のものは義の形であり、不名誉と悪評は左のものであると、私は考える。けれども、どちらも義の武器である。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.11.5

5

Sed ut perveniamus ad dextra arma justitiae, in sinistris prius militandum est. Suscipienda est vero in hoc mundo ignobilitas, infamia, infirmitas, stultitia et caetera his similia; ut perveniamus ad nobilitatem, ad gloriam, ad virtutem, ad sapientiam: quae omnia accipiemus, cum pervenerimus illic ubi Christus est in parte dextra Dei sedens.

PL 9, 896D

しかし、義の右の武器に至るためには、まず左の武器で戦わねばならない。この世界においては、不名誉、悪評、弱さ、愚かさ、およびこれらに類するものを引き受けねばならないのであり、それは、高貴、栄光、力、知恵に至るためである。これらすべてを、我々は、キリストが神の右の側に座しているところに至ったときに受けるであろう。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.11.6

6

Seminamur autem in ignobilitate, ut resurgamus in gloriam; seminamur in mortalitate ut resurgamus in aeternitatem.

PL 9, 896D

我々は、栄光へとよみがえるために不名誉のうちに蒔かれ、永遠へとよみがえるために死すべき状態のうちに蒔かれる。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.11.7

7

Itaque Dominus noster passus in tempore passionis flagellorum ludibria atque sputaminum, cum accusaretur quasi blasphemus, cum intra latrones deputaretur, positus in tanta ignobilitate et infamia, quid nisi in sinistris armis justitiae militabat?

PL 9, 897A

それゆえ、我々の主は、受難の時に、鞭打ちと唾による嘲りを受け、冒瀆者であるかのように告発され、盗賊たちの間に数えられ、これほどの不名誉と悪評のうちに置かれたとき、義の左の武器で戦っていたのでなければ、何であったか。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.11.8

8

Itaque tunc in sinistra Dei positus, providebat eum a dextris suis, ut non commoveretur. At vero posteaquam resurrexit et ascendit in coelum, perveniens ad dexteram, ad palmam justitiae, ad gloriam, ad nobilitatem, impletur laetitia cum vultu Dei, et habet delectationes in dextris ejus.

PL 9, 897A

それゆえ、そのとき神の左に置かれて、彼は神を自分の右に見て、動かされないようにしていた。しかし、よみがえって天に昇ったのちには、右に、義の勝利の栄誉に、栄光に、高貴に至り、神の顔とともに喜びで満たされ、その右に悦楽を持つ。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.11.9

9

A quibus nos spe cohortatur Apostolus dicens: Quia non sunt condignae praesentis temporis passiones ad illa ventura bona, quae adaperientur in nobis (Rom. VIII, 18) . Propter quod et nos libentius in infirmitatibus nostris gloriemur, ut protegat nos virtus Dei.

PL 9, 897A

これらへの希望によって、使徒は我々を励まして言う。「現在の時の苦しみは、我々のうちに開かれるであろう将来の善きものと比べれば、取るに足りない」(ローマ8:18)。それゆえ、神の力が我々を守るように、我々もまた、むしろ喜んで我々の弱さのうちに誇ろう。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.11.10

10

Et nunc quidem sit nobis ipsis Pater in dextris ut non moveamur, translaturus nos postmodum in dextris suis, in divitias Domini nostri Jesu Christi: cui est gloria. Amen.

PL 9, 897B

そして今は、我々が動かされないように、父が我々の右にいるがよい。父はのちに、我々をその右へ、我々の主イエス・キリストの富へと移すであろう。この方に栄光がある。アーメン。