Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.7.1
VERS. 5. Dominus portio haereditatis meae et calicis mei: tu es qui custodisti mihi haereditatem meam. Si enim eos qui ex operibus justificantur repudiabat, eos utique quos Deus per gratiam salvos faciebat, habere malebat.
PL 9, 894B「主は我が嗣業と我が杯の分である。汝こそ、我が嗣業を我がために守った者である」(詩篇15:5)。というのも、もし彼が、行いによって義とされる者たちを退けていたのなら、当然、神が恩寵によって救っていた者たちを持つことのほうを望んでいたのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.7.2
Itaque significanter ait: Dominus portio haereditatis meae. Cum enim Dominus gratia sua salvos fecerit illos, quos ille in haereditatem dedit; vere Dominus est portio haereditatis ejus.
PL 9, 894Bそれゆえ、彼は意味深く言う。「主は我が嗣業の分である」。主が自らの恩寵によって救ったその者たちを、あの方が嗣業として与えたのであるから、まことに主は、その者の嗣業の分なのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.7.3
Servavit autem obsequium filius, ut haereditatem suam non in sanguine suo quaesitam praedicaret; sed per Deum donatam sibi diceret a Deo, ut et calicis sui, id est passionis, Dominum portionem esse confiteatur.
PL 9, 894Cしかし、子は従順を守った。すなわち、自らの嗣業を、自らの血によって獲得されたものとして宣べるのではなく、神によって自分に与えられたものと言うため、また、自らの杯、すなわち受難の分も主であると告白するためである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.7.4
Etenim si passione Domini redemptae sunt gentes de peccato, ipsa tamen passio Domini voluntas Patris fuit, sicut testatur in evangelio dicens (ut homo loquitur quem suscepit): Pater, transeat calix iste a me: verumtamen, non quod ego volo, sed quod tu (Matth. XXVI, 39) .
PL 9, 894C実に、異邦人が主の受難によって罪から贖われたとしても、その主の受難そのものが父の意志であった。福音書で、彼が――引き受けた人間として語りつつ――証言して言うとおりである。「父よ、この杯を私から過ぎ去らせよ。しかし、私が望むことではなく、汝が望むことを」(マタイ26:39)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.7.5
Igitur si voluntatem Domini consideres, ipse confessus est dicens: si fieri potest, transeat iste calix a me. Unde etiam redemptio gentium non in voluntate Filii, sed in voluntate Patris recipienda est. Non enim quod ego volo, inquit, sed quod tu.
PL 9, 894Cそれゆえ、主の意志を考えるなら、彼自身が言って告白している。「もし可能なら、この杯を私から過ぎ去らせよ」。したがって、異邦人の贖いもまた、子の意志においてではなく、父の意志において受け取られるべきものである。「私が望むことではなく、汝が望むことを」と彼は言うのだから。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.7.6
Igitur hanc ipsam gratiam qua per mortem ejus redemptae sunt gentes, non sibi Filius, sed Patri assignat. Itaque et haereditatis suae et calicis portionem Dominum esse asserit.
PL 9, 894Dそれゆえ、その死によって異邦人が贖われたまさにこの恩寵を、子は自分にではなく父に帰する。だから彼は、自らの嗣業と杯の分が主であると主張するのである。