ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI

Tractatus I, Caput VIII 第I篇 第VIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI · PL 9, 894D · 8 sectiones

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.8.1

1

VERS. 6. Funiculi, inquit, ceciderunt mihi in potentissimis: etenim haereditas mea maxima est mihi.

PL 9, 894D

「縄は、最も力ある者たちのうちに我に落ちた。まことに、我が嗣業は我にとって最大である」(詩篇15:6)と彼は言う。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.8.2

2

Fuit enim consuetudo vetus, ut et fines possessionum in funiculo mensurarentur: ideoque hic cum de haereditatis suae portione loqueretur, funiculi, inquit, ceciderunt mihi in ipsis potentissimis.

PL 9, 894D

実に、所有地の境界もまた縄で測られるのは古い慣習であった。それゆえ、彼は、自らの嗣業の分について語りつつ、「縄は、まさに最も力ある者たちのうちに我に落ちた」と言うのである。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.8.3

3

Accipimus autem rei hujus testimonium ex cantico Moysi, ubi scriptum est: Cum dispersit Deus filios Adae, et statuit fines gentium secundum numerum angelorum Dei, et facta est portio Domini populus ejus, Jacob funiculus haereditatis ejus (Deut. XXXII, 8) .

PL 9, 894D

この事柄の証言を、我々はモーセの歌から得る。そこにはこう書かれている。「神がアダムの子らを散らしたとき、神の天使たちの数に従って異邦人の境を定めた。そして、その民が主の分となり、ヤコブがその嗣業の縄となった」(申命記32:8)。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.8.4

4

Et merito hic qui portionem haereditatis suae Deum esse dixerat, funiculos possessionis suae in ipsis potentissimis cecidisse dicebat. Quid enim nisi potentissimi sunt, quos Dominus justificat, quos Dominus honorificat? Quis accusabit electos Dei?

PL 9, 895A

そして、当然にも、神が自らの嗣業の分であると言ったこの者は、自らの所有の縄が、まさに最も力ある者たちのうちに落ちたと言ったのである。主が義とし、主が栄誉を与える者たちこそ、最も力ある者たち以外の何であろうか。「誰が神の選ばれた者たちを告発するだろうか」。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.8.5

5

Deus qui justificat? quis damnavit (Rom. VII, 33) ? Igitur qui in talibus haereditatem suam futuram esse dicebat, merito ait: Funiculi ceciderunt mihi in ipsis potentissimis.

PL 9, 895A

「義とする方は神であるのに、誰が断罪するのか」(ローマ7:33)〔底本の引照は Rom. VII, 33。引用はローマ8:33に当たる〕。それゆえ、自らの嗣業がそのような者たちのうちにあるだろうと言った者は、当然にも言う。「縄は、まさに最も力ある者たちのうちに我に落ちた」。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.8.6

6

Quod autem ceciderunt, ait; nemo sic accipiat, quasi deteriorem factam haereditatem suam dicat, quia omne quod cadit deterius fiat; sed usus est proprio verbo et necessario.

PL 9, 895A

彼が「落ちた」と言っていることを、落ちるものはみな悪くなるからといって、あたかも自分の嗣業が悪くなったと言っているかのように受け取ってはならない。彼は、固有の、必要な言葉を用いたのである。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.8.7

7

Ubi enim quis non propter meritum eligitur, ibi quasi quaedam sors cadit gratiae; sicut in assumptione apostoli qui subrogatus est in locum Judae, scriptum est, quia sors cecidit super Matthiam (Act. I, 26) .

PL 9, 895A

というのも、誰かが功績のゆえにではなく選ばれるところには、いわば恩寵のある籤が落ちるからである。ちょうど、ユダの代わりに補充された使徒の選任について、「籤はマティアの上に落ちた」と書かれているとおりである(使徒言行録1:26)。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.8.8

8

Itaque quia non nisi ex gratia Domini talis sibi haereditas sorte contigerit, significanter ait: Funiculi ceciderunt mihi in ipsis potentissimis: etenim haereditas mea maxima mihi est. Hic novus Adam loquitur

PL 9, 895B

それゆえ、そのような嗣業は、主の恩寵によらなければ籤によって彼に当たることはなかったので、彼は意味深く言う。「縄は、まさに最も力ある者たちのうちに我に落ちた。まことに、我が嗣業は我にとって最大である」。ここで語っているのは、新しいアダムである。