Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.3.1
Judaeorum itaque rex Christus, quorum gloria non ex hominibus, sed ex Deo. Denique et hic psalmus significanter ait, VERS. 5 et 6: Dominus est portio haereditatis meae. Funes ceciderunt mihi in ipsis potentissimis, etenim haereditas mea perquam maxima est.
PL 9, 892Bそれゆえ、キリストは、その誇りが人からではなく神から来る者たちの、ユダヤ人の王である。実に、この詩篇もまた意味深く言う。「主は我が嗣業の分である。縄は、最も力ある者たちのうちに我に落ちた。まことに、我が嗣業はこの上なく大きい」(詩篇15:5-6)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.3.2
Quae est ergo haereditas Domini, nisi haec de qua scriptum est: Posce, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Ps. II, 8) . Peccatores autem ex gentibus credunt in eum qui justificare impium potest.
PL 9, 892Bでは、主の嗣業とは、次のように書かれているもの以外の何であろうか。「求めよ。私は汝に異邦人を汝の嗣業として与えよう」(詩篇2:8)。そして、異邦人の中の罪人たちは、不敬虔な者を義とすることのできる方を信じる。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.3.3
Et si gloria eorum non ex hominibus, sed ex Deo est; et istorum Judaeorum rex Christus. Non enim hic Judaeus qui palam videtur, neque illa quae in aperto in carne fit circumcisio.
PL 9, 892Bもし彼らの誇りが人からではなく神から来るのなら、キリストはこれらのユダヤ人たちの王でもある。表に見える者がユダヤ人なのではなく、表に、肉においてなされる割礼が割礼なのでもないからである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.3.4
Sed quid ait? numquid ex illa circumcisione non plurimi crediderunt? verum est quia crediderunt, sed et ipsi ad exemplum gentium reducti, ut prius se confiterentur peccatores, et sic misericordiam mererentur, sicut Paulus ad Galatas scribens docet: Si tu, inquit, cum Judaeus sis, gentiliter vivis; quomodo gentes cogis judaizare (Gal. II, 14) ?
PL 9, 892Cしかし、彼は何と言っているか。あの割礼の者たちのうちから信じた者は、きわめて多かったのではないか。信じたのは確かである。だが、彼ら自身もまた異邦人の例に倣うべく引き戻され、まず自分たちを罪人であると告白し、そのようにして慈しみを受けるにふさわしくなったのである。ガラテヤ人に書き送ったパウロが教えるとおりである。「汝はユダヤ人でありながら異邦人のように生きているのなら、どうして異邦人にユダヤ人のようにふるまうことを強いるのか」(ガラテヤ2:14)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.3.5
Nos natura judaei, et non ex gentibus peccatores, scientes quod non justificatur omnis caro ex lege. Itaque volens lucrifieri in Christo inventus est peccator; quia Christus venit non justificatos vocare, sed peccatores.
PL 9, 892C「我々は生まれながらのユダヤ人であって、異邦人出身の罪人ではなく、すべての肉が律法によっては義とされないことを知っている」。それゆえ、彼はキリストにおいて得られることを望んで、罪人であると見いだされたのである。キリストは、義とされた者たちを招くためではなく、罪人たちを招くために来たからである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.3.6
Itaque et qui ex circumcisione manu facta crediderunt, ad confessionem peccatricum gentium humiliati crediderunt, ut essent omnes haereditas Christi: non in his qui ex operibus suis justificabuntur, sed in his qui per gratuitam gratiam Dei justificantur.
PL 9, 892Cそれゆえ、手で施された割礼から信じた者たちもまた、罪を犯した異邦人たちの告白にまで身を低くして信じたのであり、こうしてすべての者がキリストの嗣業となったのである。それは、自分の行いによって義とされる者たちにおいてではなく、神の無償の恩寵によって義とされる者たちにおいてである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.3.7
Et haec est tituli inscriptio, quod sit ipse rex Judaeorum. Itaque narrat hic psalmus quorum Judaeorum rex Christus esse videatur, et quam habeat rationem tituli inscriptione; qui non eorum Judaeorum qui palam viderentur, et quorum esset aperta in carne circumcisio, sed potius illorum Judaeorum qui in secreto Judaei, quibus circumcisio cordis, quorum gloria non ex hominibus, sed ex Deo est. Videamus denique psalmi textum, si ad haec quae diximus attinet.
PL 9, 892Dそして、彼自身がユダヤ人の王であるということ、これが表題の銘である。それゆえ、この詩篇は、キリストがどのユダヤ人たちの王と見えるのか、また表題の銘にどのような理由があるのかを語っている。すなわち、彼は、表に見えるユダヤ人たち、その割礼が肉において表に現れているような者たちの王ではなく、むしろ、隠れたところでユダヤ人である者、心の割礼を受け、その誇りが人からではなく神から来る者たちの王なのである。そこで、我々の述べたこれらのことに詩篇の本文が合致するかどうかを見てみよう。