ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI

Tractatus III, Caput II 第III篇 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI · PL 9, 901D · 5 sectiones

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.2.1

1

VERS. 2. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, sic desiderat anima mea ad Deum vivum. Arbitror enim non sine causa fontes positos aquarum, cum proximum fuisset, ut diceret, sicut desiderat cervus ad aquas; sed maluit ad fontes aquarum nominare, id est originem et principium aquarum; sciens videlicet per sapientiam spiritalem quae sola novit radices arborum, et naturas bestiarum, etiam hoc mutum animal, non proximas quasque aquas, sed ipsos aquarum fontes desiderare, mundiora et puriora rivorum appetere principia.

PL 9, 901D

「鹿が水の泉を慕うように、我が魂は生ける神を慕う」(詩篇41:2)。実に、私は、「鹿が水を慕うように」と言うのがいちばん手近であったのに、「水の泉」が置かれたのは理由のないことではないと考える。彼は、水の泉、すなわち水の源、水の始まりと名指すことを選んだのである。それは、木々の根と獣たちの本性とを知る唯一のものである霊的な知恵によって、この口のきけない動物でさえ、手近などんな水でもなく、水の泉そのものを慕い、流れのより清らかで純粋な源を求めることを、知っていたからである。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.2.2

2

Quo exemplo commoneri vult, ut et nos ad ipsum fontem vitae et sapientiae Dominum, qui est omnium caput, desideremus.

PL 9, 902A

この実例によって、彼は、我々もまた、すべての頭である主、命と知恵の泉そのものを慕うようにと、我々を諭そうとしているのである。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.2.3

3

Unus est enim iste fons, ex quo multae spiritualium aquarum divisiones efficiuntur, ut curationes, ut prophetiae, ut genera linguarum, ut ministrationes, ut sermo scientiae, ut sermo doctrinae.

PL 9, 902A

実に、この泉は一つであり、そこから、霊的な水の多くの分配が生じる。すなわち、癒し、預言、異言の諸種、奉仕、知識の言葉、教えの言葉である。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.2.4

4

Sed et proximorum modi non ita appetendi sunt, ut per aemulationem et concertationem et discordias, ipsius fontis desideria negligamus. Negligimus enim eum, quotiens nolumus mensuram divisionis ejus et ordinationis in pace et charitate servare.

PL 9, 902A

しかし、手近なものの在り方も、張り合いや争いや不和によって、泉そのものへの慕いをないがしろにしてしまうほどに求められるべきではない。実に我々は、その分配と定めの量りを平和と愛のうちに守ろうとしないたびに、泉をないがしろにしているのである。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.2.5

5

Ita in similitudinem filiorum Core figurati quicumque in hac superbia invenientur, commonebuntur hoc psalmo, ut intelligant potius ad quod intendere debeant desiderium suum, dicente justo: Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum; sic desiderat anima mea ad Deum vivum.

PL 9, 902B

こうして、コラの子らの似姿にかたどられた者は、この高慢のうちに見いだされるかぎり誰であれ、この詩篇によって諭され、義しい者が「鹿が水の泉を慕うように、我が魂は生ける神を慕う」と言っているとおり、自らの慕いを何へ向けるべきかを、むしろ悟るであろう。