Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.10.1
VERS. 8-10. Providebam Dominum in conspectu meo semper, quia a dextris est mihi ut non commovear.
PL 9, 895C「我は主を常に我が目の前に見ていた。主は我が右にいる。それは我が動かされないためである」(詩篇15:8-10)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.10.2
Propter hoc jucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea habitabit in spe: quia non derelinques animam meam in infernum, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem.
PL 9, 895D「このゆえに、我が心は喜び、我が舌は歓呼した。さらにまた、我が肉も希望のうちに住まうであろう。汝は我が魂を冥界に捨て置かず、汝の聖なる者に朽ち果てるのを見させることもないからである」。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.10.3
Et textus quidem hic et ordo manifestus est: sed quod renes nominavit, et quasi in nocte, ait, erudierunt me; ne obscuriora videantur, interrogemus. Deus scrutator dicitur renum et cordis, in quibus quasi duobus locis hominis secreta teneantur.
PL 9, 895Dこの本文とその順序は明らかである。だが、彼が腎に言及し、「いわば夜のうちに、それらは我を教えた」と言っているので、それが分かりにくいと見えないように、問うてみよう。神は腎と心を探る方と言われるが、それらは、人の秘められたものが、いわば二つの場所に保たれているところである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.10.4
Sed in corde quidem secretum animae, in renibus vero secretum carnis est; quas subinde inter se diversitates interioris et exterioris hominis etiam Apostolus docet cum ait: Consentio legi secundum interiorem hominem; sed video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 12) .
PL 9, 895Dしかし、心には魂の秘められたものがあり、腎には肉の秘められたものがある。これらの間の、内なる人と外なる人との相違を、使徒もしばしば教えている。「私は、内なる人に従って律法に同意する。しかし私は、我が肢体のうちに別の律法があり、我が精神の律法に逆らっているのを見る」(ローマ7:12)〔底本の引照は Rom. VII, 12。引用はローマ7:22-23に当たる〕。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.10.5
Et alio loco: Igitur ego ipse quidem mente servio legi Dei; carne autem legi peccati (Ibid. 25) .
PL 9, 896Aまた別の箇所では、こう言う。「それゆえ、私自身は、精神では神の律法に仕えるが、肉では罪の律法に仕える」(ローマ7:25)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.10.6
Talem ergo ipse quamdam et Dominus noster Jesus sentire se refert dissensionem, ubi ait: Spiritus promptus, caro autem infirma: secundum interiorem enim hominem consentiebat legi Patris, ut pateretur; secundum exteriorem autem, ut ipse testatur, in carne trepidabat.
PL 9, 896A我々の主イエスもまた、自らそのような不一致をある仕方で感じていると述べている。「霊は意欲に満ちているが、肉は弱い」と言うときである。すなわち、内なる人に従っては、苦しみを受けるべく父の律法に同意していたが、外なる人に従っては、彼自身が証言するとおり、肉において恐れおののいていたのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.10.7
Itaque quia renes secreta continent carnis quae infirmabatur in tempore passionis, eruditum se renibus suis ait, ut intelligeret ipse, licet esset Filius, sperare in Deum. Quod similiter de eo et epistola quae scribitur ad Hebraeos, sentit.
PL 9, 896Aそれゆえ、腎は、受難の時に弱くなっていた肉の秘められたものを含んでいるので、彼は、自分が子であっても神に望みを置くことを自ら悟るように、自分の腎によって教えられたと言う。同じことを、ヘブライ人に宛てて書かれた書簡も、彼について語っている。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.10.8
Quamquam enim, ait, esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est obaudientiam: et perfectus factus est omnibus obaudientibus causa salutis aeternae (Heb. V, 8) . Sic enim renes erudierunt eum, ut provideret Deum a dextris suis semper ut non moveatur.
PL 9, 896A「彼は神の子であったにもかかわらず、自らが受けた苦しみから従順を学び、完全な者とされて、自分に従うすべての者にとって永遠の救いの原因となった」(ヘブライ5:8)とその書簡は言う。実にこのように、腎は彼を教え、彼が神を常に自分の右に見て、動かされないようにしたのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.10.9
Scilicet de voluntate, spiritus promptus est, sed caro infirma. Et proprie sic eruditum se esse dixit renibus suis quasi in nocte; non dixit in noctem, sed quasi in nocte.
PL 9, 896Bすなわち、意志に関して言えば、霊は意欲に満ちているが、肉は弱い。そして、とりわけ、彼は、自分の腎によってこのように、いわば夜のうちに教えられたと言った。「夜へと」とは言わず、「いわば夜のうちに」と言ったのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.10.10
Non enim penitus contenebrati sunt sensus ejus de timore mortis, qui dicebat: Verum non quod ego volo, sed quod tu (Matth. XXXVI, 39) . Sed tamen non erat sine quadam perturbatione, qui infirmitatem et tristitiam fatebatur.
PL 9, 896B実に、死への恐れによって、彼の感覚がすっかり暗くなったのではない。彼は「しかし、私が望むことではなく、汝が望むことを」(マタイ36:39)〔底本の引照は Matth. XXXVI, 39。XXVI(26章)の誤りであろう〕と言っていたのだから。しかし、それでも、自らの弱さと悲しみを告白していた者が、何らかの動揺を免れていたのでもない。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.10.11
Nam si alibi David ait: Metus mortis cecidit super me, timor et tremor occupaverunt me, et operuit me tenebra (Psal. LIV, 6) ; recte haec tenebra ex timore mortis veniens, quam minima fuisse in Filio Dei convenit, non nox, sed quasi nox appellatur.
PL 9, 896Bというのも、別の箇所でダビデが「死の恐れが我が上に落ち、恐れとおののきが我を捕らえ、闇が我を覆った」(詩篇54:6)と言うのなら、死の恐れから来るこの闇は、神の子においてはごく小さなものであったのが相応しいので、正しくも「夜」ではなく「いわば夜」と呼ばれるのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.10.12
Itaque significanter dicitur: Adhuc autem quasi in nocte erudierunt me renes mei. Quid autem erudierunt? Scilicet quod sequitur infra, ut provideret Deum in conspectu suo semper, quia a dextris ejus est ut non commoveatur.
PL 9, 896Cそれゆえ、意味深く言われている。「さらにまた、いわば夜のうちに、我が腎は我を教えた」。では、何を教えたのか。すなわち、続く句にあるように、彼が神を常に自分の目の前に見て、神が自分の右にいるので動かされないようにする、ということである。