Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.4.1
Quid ergo docet? Quoniam haec nobis fida repromissio est: quoniam si iniquitas aut operatio peccati, etiamsi gravis facta fuerit manus Domini super nos, et oneraverit nos tentationibus multis, non deficere debet clamor noster ad Deum. Quid si tacuerimus?
PL 9, 898Cでは、彼は何を教えているのか。これが我々にとって確かな約束だということである。すなわち、不義、あるいは罪の行いがあり〔si iniquitas aut operatio peccati は動詞を欠き、構文が崩れている。補わずに訳した〕、たとえ主の手が我々の上に重くなり、多くの試練によって我々に重荷を負わせたとしても、神への我々の叫びは絶えてはならない。もし我々が黙ってしまったなら、どうなるか。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.4.2
Quod revertamur ad veteres cogitationes, remedium in nostris consiliis requirentes, adhibentes curas et sollicitudines, et per sapientiam nostram relinquentes spem quae est ex Deo, quae est firmior omnibus cogitationibus nostris.
PL 9, 898Cそのときには、我々は古い思いへと戻り、我々自身の計らいのうちに救いの手立てを求め、心労と気遣いを用い、我々の知恵によって、神から来る希望――それは我々のあらゆる思いよりも確かである――を捨てることになるのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.4.3
Et hanc quasi in tentatione notans propheta, psallit, VERS. 3 et 4: Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea; cum clamassem tota die ac nocte; gravata est in me manus tua. Et quid novissime ait? Conversus sum in miseriam, dum infixa est mihi spina.
PL 9, 898D預言者は、これをいわば試練のさなかにあって書き留めつつ、歌う。「我が黙したので、我が骨はことごとく古びた。我が終日、また夜も叫んでいたのに。汝の手は我が上に重くなった」(詩篇31:3-4)。そして、最後に何と言うか。「棘が我に突き刺さる間、我は悲惨のうちに転じた」。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.4.4
Ideo aperte significat, ex hoc vitio quod in tentationibus supervenientibus clamare ad Deum et sperare desiisset, succedente silentio et taciturnitate, suscepisse se in cogitationibus curas et sollicitudines vitae suae, ac per hoc conversum se esse in miseriam, relicta scilicet spe adjutorii Dei: atque significanter ait, infixam sibi esse spinam.
PL 9, 898Dそれゆえ、彼は明らかに示している。降りかかる試練のうちで神に叫ぶことと希望を置くことをやめたというこの過ちのゆえに、沈黙と黙止が続き、自分は自らの思いのうちに生活の心労と気遣いを引き受け、まさにそれによって、すなわち神の助けへの希望を捨てたことによって、悲惨のうちに転じたのだ、ということを。そして、彼は意味深く、自分に棘が刺さっていると言う。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.4.5
Spinas enim in Evangelio Dominus docet curas et sollicitudines victus esse, quibus suffocatur verbum: aut quam hic propheta spinam, id est curam et sollicitudinem vitae, infixam esse sibi dicit, ex eo ex quo tacuerit et desierit clamare ad Deum, per quod conversum se esse in miseriam confitetur.
PL 9, 899A実に、主は福音書で、棘とは生計の心労と気遣いであり、それによって言葉が窒息させられると教えている。あるいはむしろ、この預言者が、自分に刺さっていると言う棘、すなわち生活の心労と気遣いこそがそれであり、それは、彼が黙して神に叫ぶことをやめた時から刺さったものであって、それによって自分は悲惨のうちに転じたと、彼は告白する。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.4.6
Et quoniam hae curae et sollicitudines saeculares frequenter in animos nostros, etiam cum non attenduntur, irrepunt; Peccatum, inquit, meum cognitum mihi fac.
PL 9, 899Aそして、これらの世の心労と気遣いは、我々が注意を向けていないときにさえ、しばしば我々の心に忍び込むので、彼は言う。「我が罪を、我に知らせよ」。