ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI

Tractatus III, Caput I 第III篇 第I章

Hilary of Poitiers · Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI · PL 9, 901B · 5 sectiones

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.1.1

1

Disciplinam enarrandi generaliter in omnibus psalmis servandam puto, ut prius titulus inspiciatur, et ad ipsum omnis psalmus aptetur.

PL 9, 901B

すべての詩篇において、講解の規律として一般に守られるべきは、まず表題を見て、その表題にすべての詩篇を合わせることであると、私は考える。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.1.2

2

Neque enim aliquis tam stultus est, qui cum se de cedro promiserit esse dicturum, describat quercum: nedum Spiritus Dei quem locutum credimus per prophetam, aliud in titulo notaverit, aliud in psalmi cantico dixerit, sicut in praesenti ea utique cantavit David quae intellectus esse deberent filiis Core (Num. XVI, 8) : sic enim est praetitulatio psalmi.

PL 9, 901B

実に、杉について語ると約束しておきながら樫を描くような、それほど愚かな者は誰もいない。まして、預言者を通して語ったと我々が信じる神の霊が、表題には一つのことを記し、詩篇の歌には別のことを語るということがあろうか。現に、ここでもダビデは、コラの子らにとっての悟りとなるべきことを当然に歌ったのである(民数記16:8)。詩篇の表題はまさにそうなっているからである。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.1.3

3

Legimus autem synagogam Core in tempore Moysi adversus ordinationem Dei murmurasse, ut summam ministrationis sacerdotii quam Aaron et filii ejus secundum voluntatem Dei susceperant, usurpare sibi et rapere niterentur.

PL 9, 901C

我々は、モーセの時にコラの会衆が神の定めに逆らってつぶやき、アロンとその子らが神の意志に従って受けた祭司職の務めの最高のものを、自分のものとして奪い取ろうと努めたことを読んでいる。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.1.4

4

Quod vitium cupiditatis Apostolus notat et monet quodammodo arguens: Ita dico vobis per gratiam quae data est mihi in omnibus vobis, ne supra modum sapiatis, quam sapere vos oportet (Rom. XII, 3) ; sed in eo sapiat unusquisque vestrum secundum quod et Dominus impertivit mensuram fidei: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent; sic multi unum corpus sumus in Christo, alter autem alterius membra, habentes charismata diversa (Ibid. 4 - 6) .

PL 9, 901C

この貪欲という悪徳を、使徒は指摘し、いわば咎めつつ戒める。「私は、私に与えられた恩寵によって、汝らすべてに言う。汝らは、思うべき程度を超えて思ってはならない」(ローマ12:3)。「むしろ、汝らの各人は、主が信仰の量りとして分け与えたところに従って思え。実に、我々は一つの体に多くの肢体を持つが、すべての肢体が同じ働きをするわけではない。そのように、我々は多くの者でありながら、キリストにあって一つの体であり、互いに他の肢体であって、異なる賜物を持っている」(ローマ12:4-6)。

Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.1.5

5

Igitur alii datur ministratio, alii prophetia, alii virtus, alii sermo doctrinae. Quod si quis supra modum sapere volens egrediatur mensuram partitionis Domini, invenitur in stultitia Core, vocabiturque spiritualiter filius Core: et his talibus cantabitur intellectus, psalmus iste quem docet.

PL 9, 901D

それゆえ、ある者には奉仕が、ある者には預言が、ある者には力が、ある者には教えの言葉が与えられる。しかしもし誰かが、限度を超えて思おうとして、主が割り当てた量りを踏み越えるなら、その者はコラの愚かさのうちに見いだされ、霊的にコラの子と呼ばれるであろう。そして、このような者たちに、悟りが、すなわち彼が教えるこの詩篇〔quem docet の主語は定かでない。詩篇の表題とも取れる〕が、歌われるのである。