Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.5.1
Quisquis autem hic locus sit admirabilis tabernaculi, in quo transitus erit usque ad domum Dei, jam hic interrogare incipiamus.
PL 9, 903Bさて、神の家に至るまでの通過がそこでなされる、この幕屋の驚くべき場所が何であるのかを、今ここで問い始めよう。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.5.2
In veteribus libris invenimus tabernaculum a Moyse factum Deo Israel, in quo arca testamenti tenebatur (Exod. XXVI, I) , et in hoc omnia celebrata mysteria, et hic eos prius hostias offerentes apparuisse ante faciem Dei, usquequo per Salomonem aedificata est domus Dei, transivit arca ex tabernaculo pellium in templum lapidibus instructum: sed illud tabernaculum quod in deserto fuerat, et illae pelles quae ante tecta templi cooperiebant, ministerio admirabiles fuerunt.
PL 9, 903B古い書物の中に、我々は、イスラエルの神のためにモーセによって造られた幕屋を見いだす。そこには契約の箱が保たれていた(出エジプト記26:1)。そしてそこですべての奥義が執り行われ、彼らは、ソロモンによって神の家が建てられるまでは、まずここで犠牲を捧げつつ神の顔の前に現れた。箱は、皮の幕屋から、石で造られた神殿へと移った。しかし、荒れ野にあったあの幕屋と、神殿の屋根ができる以前にそれを覆っていたあの皮は、その務めのゆえに驚くべきものであった。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.5.3
Denique in Canticis canticorum initia sua sponsa sic laudat: Nigra sum et bona, filiae Jerusalem, sicut tabernaculum Cedar, sicut pelles Salomonis (Cant. I, 4) .
PL 9, 903C実に、雅歌において、花嫁は自らの初めをこう称えている。「私は黒いが、麗しい。エルサレムの娘たちよ、ケダルの幕屋のように、ソロモンの皮のように」(雅歌1:4)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.5.4
Et in alio psalmo David licet in atria Domini concupisceret; laudat tamen et tabernacula ejus dicens: Quam admirabilia, inquit, Domine, concupiscit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 2) .
PL 9, 903Cそして、別の詩篇で、ダビデは主の庭を慕っていたのだが、それでもその幕屋を称えて言う。「主よ、なんと驚くべきものか。我が魂は主の庭を慕う」(詩篇83:2)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.5.5
Est enim quidem admirabile tabernaculum Dei; sed magis concupiscenda domus Dei. Denique et ipse David pacifico jam regno Israel, cum arca Dei in Sylon sub pedibus ( f. pellibus) tabernaculi moraretur, concupiscit aedificare domum Dei. Sed quid illi ait propheta?
PL 9, 903D実に、神の幕屋は確かに驚くべきものである。しかし、神の家はいっそう慕われるべきものである。実に、ダビデ自身も、イスラエルの王国がすでに平和になり、神の箱がシロで幕屋の足下(おそらく「皮」)に留まっていたとき、神の家を建てることを望んだ。しかし、預言者は彼に何と言うか。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.5.6
Non mihi aedificabis domum (II Reg. VII, 7) : non est omnium aedificare domum Dei. Itaque quasi ad majores ascensiones, transitus nobis est faciendus in loco tabernaculi, ut perveniamus usque ad domum Dei.
PL 9, 903D「汝は我のために家を建てはしない」(サムエル記下7:7)。神の家を建てることは、すべての者のすることではない。それゆえ、いわばより高い上りへと進むように、我々は幕屋の場所を通過しなければならず、それによって神の家に至るのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.5.7
Et admonemur de exemplo Jerusalem, quia non prius aedificatur domus Domini, nisi hoste victo atque peccato: sed tamen tamdiu in tabernaculo sumus, quousque desertum transeatur, et intretur in terram Jordanis, initium repromissae haereditatis, debelletur omnis Chananaeus hostis.
PL 9, 903Dそして、我々はエルサレムの例から戒められる。主の家は、敵と罪が打ち負かされるまでは建てられないのである。しかし、それでも、荒れ野が渡り終えられ、ヨルダンの地、約束された嗣業の初めに入り、カナンの敵がことごとく征服されるまで、我々は幕屋のうちにいる。