Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.11.1
Omnes altitudines tuae et fluctus tui super me transierunt. Reddit causam cur turbata est anima ejus: abyssus enim abyssum invocat in voce cataractarum.
PL 9, 906D「汝のすべての深みと汝の波は、我の上を越えて行った」。彼は、自らの魂が乱れた理由を述べている。実に、深淵は水門の声のうちに深淵を呼ぶからである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.11.2
Praelocuti quidem jam sumus, quid esse abyssum putaverimus; reddimus tamen rationem quid de hoc ipso propheta ait: Judicia tua, Domine, abyssus multa (Psal. XXXV, 7) : magnum enim profundum est in altitudines judiciorum Dei, quasi in nos ita frequenter ut judicium judicia consequantur quae caro emergat, quae caro sustineat?
PL 9, 907A我々は、深淵が何であると考えたかを、すでに先に述べた。それでも、まさにこのことについて預言者が言っていることによって、その理由を示そう。「主よ、汝の裁きは多くの深淵である」(詩篇35:7)。実に、神の裁きの深みには大きな深さがある。あたかも我々の中へ、これほど頻繁に、裁きに裁きが続いて来るのであれば、どのような肉が浮かび上がり、どのような肉が耐えうるだろうか〔quasi in nos 以下は構文が崩れている。底本のまま修辞疑問と解した〕。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.11.3
Vide apostolum, licet in pace tractaret, intendens tamen mysterium Dei, perturbatus exclamat: O altitudo sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia judicia ejus, quam investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33) !
PL 9, 907A見よ、使徒は、平穏のうちに論じていたにもかかわらず、神の奥義に目を向けて、動揺して叫ぶ。「ああ、神の知恵と知識の深さよ。その裁きはなんと究めがたく、その道はなんと探りがたいことか」(ローマ11:33)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.11.4
Haec igitur altitudo cordis Dei recte abyssus nominatur, cujus profundum nemo cognoscit: multae enim altitudines, ubi nullus est finis. Et merito hic nos abyssus ad abyssum invocat in voce cataractarum tuarum.
PL 9, 907Aそれゆえ、神の心のこの深みは、正しく深淵と呼ばれる。その深さを誰も知らない。終わりのないところには、多くの深みがあるからである。そして、ここで、我々に対して、深淵が、汝の水門の声のうちに深淵を呼ぶと言われるのは、当然である。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.11.5
Species quasdam abyssorum constituamus, quo tractatus magis luceat. Ecce Filius Dei in multis signis et virtutibus veniens curat multorum varias aegritudines, et accusatur quod faciat sanitates. Quis unquam male audivit qui bene fecerit?
PL 9, 907B論述がいっそう明らかになるよう、深淵のいくつかの種類を定めよう。見よ、神の子は、多くのしるしと力ある業のうちに来て、多くの人のさまざまな病を癒すが、癒しを行ったといって告発される。善を行いながら悪く言われた者が、かつて誰かいたか。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.11.6
Et admittit Pater tam impiam contumeliam Filii sui: ecce una abyssus. Judicia Dei struuntur, comparantur falsi testes quasi adversus blasphemum et irreligiosum, cum esset solus verus Dei testis: et dicunt impii testimonium, et obtinent causam: ecce altera abyssus consequitur priorem.
PL 9, 907Bそして父は、その子に対するこれほど不敬な辱めを許す。これが一つの深淵である。神の裁きが仕組まれ〔Judicia Dei struuntur は、神の子に対する裁判と、深淵に続く神の裁きとの両義に取れる〕、偽りの証人たちが、あたかも冒瀆者、不信心な者に対するかのように整えられる。彼こそ神のただ一人の真の証人であるのに。そして、不敬な者たちが証言を述べ、訴えを通す。見よ、第二の深淵が、第一のものに続く。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.11.7
Colaphizatur, flagellatur, in ludibriosum habitum componitur, exsultat et subsannat inimicus, in Filium Dei longa omnis transit impietas: ecce jam tertia abyssus supervocatur, damnatur in cruce gloriae Dominus, inter latrones et impios deputatur.
PL 9, 907B彼は殴られ、鞭打たれ、嘲りの姿に仕立てられ、敵は歓喜してあざ笑い、神の子に対して、あらゆる不敬が長々と押し寄せる。見よ、すでに第三の深淵が呼び重ねられる。栄光の主は十字架の上で断罪され、盗賊たちと不敬な者たちの間に数えられる。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.11.8
Vide quanta judicia abyssus consequatur, ut merito ab hoc dici possit: Omnes altitudines et fluctus tui super me transierunt.
PL 9, 907C見よ、どれほど多くの裁きが深淵に続くかを。それゆえ、彼によって「汝のすべての深みと波が、我の上を越えて行った」と言われうるのは、当然である。