Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.4.1
VERS. 1. Custodi me, inquit, Domine, quoniam in te speravi. Qui debitum petit, non sperat: nam si debetur mihi aliquid, jure id reposco. Quod si quis mihi ex voluntate tribuat, non ex oblatione; de hac consuetudine ejus, benevolentiam ejus sperabo.
PL 9, 892D「主よ、私を守れ、私は汝に望みを置いたのだから」(詩篇15:1)と彼は言う。負債を求める者は望みを持たない。もし何かが私に負われているのなら、私は当然の権利としてそれを取り立てるからである。しかし、もし誰かが、義務によってではなく自らの意志によって〔底本は oblatione。obligatione と読む〕私に与えるのなら、その彼の常のあり方から、私は彼の好意を望むであろう。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.4.2
Itaque hic qui non ex operibus justitiam magnificabat, sed gratuitam Dei gratiam introducebat, Custodi me, dixit, Domine, quia in te speravi. Dicam Domino, Deus meus es tu. Potestas enim Domini in eo est, ut faciat in servum quod vult, non quod necesse habet.
PL 9, 893Aそれゆえ、行いによる義を大いなるものとせず、神の無償の恩寵を持ち込んだこの者は、「主よ、私を守れ、私は汝に望みを置いたのだから」と言った。「私は主に言おう、汝は我が神である」。主の権力は、僕に対して、必然として負っていることではなく、望むことを行うという点にあるからである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.4.3
Si autem operibus merces debetur; id mihi retribuet, quod necesse habuerit, non quod voluerit.
PL 9, 893Aしかし、もし報酬が行いに対して負われるのなら、主は、望んだことではなく、必然として負っていることを私に報いるであろう。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.4.4
Si enim operatus fuero, velit nolit, debetur mihi merces, et evacuabitur per haec gratia Dei, sicut Apostolus ait: Nam qui operatur, merces illi accepta fit per debitum, non per gratiam; sed qui se non ex operibus suis, sed ex gratia Dei salvum fieri vult, sicut oportet nos omnes credere; hic sperans in Deum constituet sibi bonum quod voluerit Deus, non quod necesse habuerit, ac per hoc significanter ait, VERS. 2: Dixi Domino, Deus meus es tu.
PL 9, 893Aというのも、もし私が働いたなら、主が望もうと望むまいと、報酬は私に負われ、これによって神の恩寵は空しくされるであろう。使徒が言うとおりである。「働く者にとって、報酬は恩寵によってではなく、負債によって受け取られるものとなる」。しかし、自分が自分の行いによってではなく神の恩寵によって救われることを望む者は――我々すべてがそう信じるべきである――神に望みを置きつつ、神が望んだ善を自分のために定めるのであり、神が必然として負っていたものを定めるのではない。それゆえ、彼は意味深く言う。「私は主に言った、汝は我が神である」(詩篇15:2)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.4.5
Neque enim umquam Dominus gratias agit servo, si fecerit quod jusserit; sed per haec omnia exspectari volet benevolentiam suam et gratiam, sicut et Dominus docet dicens: Quis ex vobis habet servum arantem aut pascentem?
PL 9, 893B実に、主は、僕が命じられたことを行ったからといって、僕に感謝することは決してない。むしろ、これらすべてを通して、自らの好意と恩寵が待ち望まれることを望むのである。主もまた教えて言うとおりである。「汝らのうち誰が、耕す僕、あるいは飼う僕を持っているか」。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.4.6
Numquid cum venerit domum, dicit ei, transi et recumbe? sed dicit, transi et ministra mihi, et tunc manducabis. Numquid agit dominus illi gratias servo, quia sic fecerit? amen dico vobis quia non agit.
PL 9, 893B「その僕が家に戻ってきたとき、『こちらへ来て席に着け』と言うだろうか。そうではなく、『こちらへ来て私に給仕せよ、そのあとで食べよ』と言うのではないか。主人は、その僕がそのようにしたからといって、彼に感謝するだろうか。アーメン、私は汝らに言う、感謝はしないのだ」。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.4.7
Sic et vos cum omnia feceritis quae jussero vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod necesse habuimus, fecimus (Luc. XVII, 7). Igitur qui agnoscit se Deum habere, talem exhibere debet servitutis humilitatem. Sed haec confessio non est operum, sed fidei.
PL 9, 893B「そのように汝らもまた、私が汝らに命じたことをすべて行ったときには言え。『我々は無益な僕である。我々は、必然として負っていたことを行ったにすぎない』」(ルカ17:7)。それゆえ、自分に神があると認める者は、そのような僕としての謙遜を示さなければならない。しかし、この告白は行いの告白ではなく、信仰の告白である。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.4.8
Itaque novi Testamenti bene annuntiator ait: Dixi Domino meo, Deus meus es tu. Et quid post haec dicit?
PL 9, 893Cそれゆえ、新しい契約のよき告知者は言う。「私は我が主に言った、汝は我が神である」。そして、これに続けて彼は何と言っているか。