リベリウスd. 366

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et dicta

Epistola IX, Caput IV 第IX通 第IV章

Pope Liberius · Epistolae et dicta · PL 8, 1364B · 6 sectiones

Epistolae et dicta 9.4.1

1

Non accusandus absens. Indignum est episcopo privatas vindicare principis inimicitias. --Imperator dixit: « Quae jam formam excepere, ea resolvi amplius non possunt: valere enim debet plurium episcoporum sententia.

PL 8, 1364B

不在の者は告発されるべきでない。司教が元首の私的な敵意を晴らすのはふさわしくない。——皇帝は言った。「すでに定まった形を得たことは、もはや覆すことができない。多数の司教たちの判決が効力を持つべきだからだ。

Epistolae et dicta 9.4.2

2

Tu solus es, qui impii illius amicitiam retineas. » Liberius dixit: « Nunquam audivimus, imperator, judicem absenti reo impietatem objicere, quasi privatas inimicitias cum eo gerat. » Imperator dixit: « Omnes quidem ille in commune affecit injuria, neminem tamen aeque ac me, qui non contentus exitio fratris mei majoris natu, etiam felicis memoriae Constantem ad suscipiendas nobiscum inimicitias incitare nunquam destitit: nisi nos majori mansuetudine incitantis et incitati impetum sustinuissemus.

PL 8, 1364B

汝だけが、あの不敬な者との友情を保ち続けている。」リベリウスは言った。「皇帝よ、裁判官が不在の被告に対して、あたかも私的な敵意を抱いているかのように不敬虔の罪を負わせるということを、我々は一度も聞いたことがない。」皇帝は言った。「実に、彼はすべての者に共通の害を及ぼしたが、私ほどにそれを受けた者はいない。彼は、私の年長の兄の破滅だけでは満足せず、幸いなる記憶のコンスタンスをも、我々に対して敵意を抱くよう扇動することを一度もやめなかった。もし我々が、扇動する者と扇動された者の激しさを、より大きな柔和さによって耐え忍ばなかったならば、どうなっていたことか。

Epistolae et dicta 9.4.3

3

Nullam itaque victoriam tanti facio, ne illam quidem quam de Magnentio retuli ac de Silvano, quanti ut hic sceleratus ab Ecclesiae administratione submoveatur. » Liberius dixit: « Noli, imperator, inimicitias tuas per episcopos vindicare.

PL 8, 1364C

それゆえ、私はいかなる勝利も、マグネンティウスやシルウァヌスに対して収めた勝利でさえも、この犯罪者が教会の統治から退けられることほどには重んじない。」リベリウスは言った。「皇帝よ、あなたの敵意を司教たちを通じて晴らそうとしないでほしい。

Epistolae et dicta 9.4.4

4

Ecclesiasticorum enim manus ad sanctificandum et benedicendum vacare debent. Jube igitur, si placet, ut episcopi ad proprias sedes revocentur, et si visi fuerint consentire cum illo qui fidem orthodoxam Nicaeae olim expositam tuetur, tunc in unum convenientes, paci orbis terrarum provideant; ne virum qui nihil deliquit, notatum esse comprobetur. » Imperator dixit: « Unum est quod quaeritur: te namque, ubi ecclesiarum communionem amplexus fueris, Romam remittere volo.

PL 8, 1364C

教会に仕える者たちの手は、聖別と祝福のために空けておかれるべきだからである。それゆえ、もし良しとするならば、司教たちが各自の司教座に呼び戻されるよう命じてほしい。そして、もし彼らが、かつてニカイアで表明された正統の信仰を守る者と一致すると見なされるならば、そのとき彼らが一堂に会し、全世界の平和に配慮するように。何の過ちも犯さなかった人物が、汚名を着せられたと証明されることのないように。」皇帝は言った。「求められているのはただ一つのことである。すなわち、汝が教会の交わりを受け入れたならば、私は汝をローマへ送り返したいと思っている。

Epistolae et dicta 9.4.5

5

Assentire igitur paci, et subscribe, atque ita Romam revertere. » Liberius dixit: « Fratribus, qui Romae sunt, jam vale dixi.

PL 8, 1364D

それゆえ、平和に同意し、署名し、そのようにしてローマへ帰るがよい。」リベリウスは言った。「ローマにいる兄弟たちには、すでに別れを告げた。

Epistolae et dicta 9.4.6

6

Potiores enim sunt ecclesiasticae leges, quam domicilium Romae. » Imperator dixit: « Ergo trium dierum spatium habes ad deliberandum utrum subscribens Romam redire velis, aut ad cogitandum quem in locum cupias deportari. » Liberius dixit: « Trium dierum vel mensium intervallum non mutat sententiam: quocirca mitte me quo voles. »

PL 8, 1364D

教会の法は、ローマの住まいよりも重いからである。」皇帝は言った。「それでは、署名してローマへ帰りたいかどうかを思案するために、三日の猶予を汝に与えよう。あるいは、どの地へ追放されることを望むかを考えるためにも。」リベリウスは言った。「三日であれ、三か月であれ、その間隔が私の決意を変えることはない。それゆえ、あなたの望む所へ私を送るがよい。」