Epistolae et dicta 1.0.1
Quia in nullo conscientiam tuam debeo praeterire: multi ex Italia episcopi convenerunt, qui mecum religiosissimum imperatorem Constantium fuerant deprecati, ut juberet, sicut ipsi placuerat dudum, concilium ad Aquileiam congregari.
PL 8, 1349Bいかなることについても汝の認識を素通りさせてはならないゆえに——イタリアから多くの司教が集まり、彼らは私とともに、いとも敬虔なる皇帝コンスタンティウスに、皇帝自身がかねて望んでいたとおり、アクイレイアに教会会議を召集するよう命じてくれるようにと請願した。
Epistolae et dicta 1.0.2
Vincentium Capuensem cum Marcello aeque ex Campania episcopo legationem nostram suscepisse sanctitati tuae insinuo.
PL 8, 1349Bカプアのウィンケンティウスが、同じくカンパニアの司教マルケッルスとともに、我々の使節の任を引き受けたことを、汝の聖性に告げ知らせる。
Epistolae et dicta 1.0.3
De quo cum multa sperarem, quod et causam optime retineret, et judex in eadem causa cum sanctitate tua frequenter resedisset; credideram integrum Dei Evangelium sua legatione posse servari. Non tantum nihil impetravit, sed et ipse in illam ductus est simulationem.
PL 8, 1349B彼については多くを期待していた。彼がこの件を最も良く把握しており、また同じ件について汝の聖性とともにたびたび裁判官として列席していたからである。私は、彼の使節の務めによって、神の福音が完全なまま保たれうると信じていた。ところが彼は何も得られなかったばかりか、自らもかの偽装へと引き込まれてしまった。
Epistolae et dicta 1.0.4
Post cujus factum duplici moerore confectus, mihi moriendum magis pro Deo decrevi, ne viderer novissimus delator, aut sententiis contra Evangelium accommodare consensum.
PL 8, 1349Bこの出来事の後、二重の悲しみに打ちひしがれ、私はむしろ神のために死ぬべきであると決意した。最後に現れた密告者と見られたり、福音に反する判決に同意を与えたりすることのないためである。