Epistolae et dicta 15.1.1
Optatissimum nobis pacis et concordiae gaudium attulerunt litterae vestrae, fidei lumine resplendentes, fratres dilectissimi, redditae nobis per charissimos fratres et episcopos Eustathium, Silvanum et Theophilum; idque eo maxime, quod sententiam vestram atque doctrinam cum tenuitate mea cumque omnibus Italis et Occidentalibus consentire prorsus et concinere affirmarunt simul ac demonstrarunt.
PL 8, 1382Bいとも親愛なる兄弟たちよ、信仰の光に輝く諸君の書簡は、我々にとって望みうる限りの平和と一致の喜びをもたらした。それは、いとも親愛なる兄弟にして司教であるエウスタティオス、シルウァヌス、テオフィロスを通じて我々のもとに届けられたものである。そしてそれは何よりも、彼らが、諸君の見解と教説が、私のような取るに足らぬ者、そしてすべてのイタリアと西方の者たちと、まったく一致し調和していることを、断言すると同時に証明したからである。
Epistolae et dicta 15.1.2
Hanc autem fidem catholicam et apostolicam esse agnoscimus, quae usque ad Nicaenum concilium integra et inconcussa permansit.
PL 8, 1386Dしかし、我々は、この信仰こそが、ニカイアの教会会議に至るまで完全かつ揺るがぬまま保たれてきたカトリックにして使徒的な信仰であると認める。
Epistolae et dicta 15.1.3
Et hanc legati vestri se habere professi sunt, et cum inaestimabili gaudio omne vestigium ac fomitem absurdae suspicionis abolentes, non sermone solum, sed et scripto eam exposuerunt, cujus etiam exemplum his litteris necessario subjiciendum esse existimavimus, ne quam haereticis occasionem ad struendas rursum insidias relinquamus, quibus de integro incentiva malitiae suae commoventes, discordiarum ignes pro suo more excitent.
PL 8, 1386Dそして、諸君の使節たちは、自分たちがこの信仰を保持していると公言し、はかりしれない喜びとともに、不合理な疑念のあらゆる痕跡と火種とを消し去りつつ、これを言葉だけでなく文書によっても示した。その写しを、この書簡に必ず添えるべきであると我々は考えた。異端者たちに、再び陰謀を企てる機会をいささかも残さないためである。彼らはまったく新たに自分たちの悪意の火種をかき立てて、いつもの仕方で不和の炎を燃え上がらせようとするのだから。