リベリウスd. 366

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et dicta

Epistola X, Caput I 第X通 第I章

Pope Liberius · Epistolae et dicta · PL 8, 1365B · 3 sectiones

Epistolae et dicta 10.1.1

1

Pro deifico timore sancta fides vestra Deo cognita est et hominibus bonae voluntatis. Sicut lex loquitur: Justa judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2) , ego Athanasium non defendo: sed quia susceperat illum bonae memoriae Julius episcopus decessor meus, verebar ne ab aliquo praevaricator judicarer.

PL 8, 1365B

神への畏れのゆえに、諸君の聖なる信仰は、神にも善意の人々にも知られている。律法が語るとおり、「人の子らよ、正しく裁け」(詩篇57:2)——私はアタナシオスを弁護しているのではない。ただ、私の前任者である幸いなる記憶のユリウス司教が彼を受け入れていたため、私が誰かから背信者と見なされることを恐れていたのである。

Epistolae et dicta 10.1.2

2

At ubi agnovi, quando Deo placuit, juste vos illum condemnasse, mox consensum commodavi sententiis vestris, litterasque super momine ejus per fratrem nostrum Fortunatianum dedi perferendas ad imperatorem Constantium.

PL 8, 1366B

しかし、神の意にかなったときに、諸君が彼を正当に断罪したことを私が知るに至ったとき、私は直ちに諸君の判決に同意を与え、彼の名について、我々の兄弟フォルトゥナティアヌスを通じて、皇帝コンスタンティウスのもとへ届けられるべき書簡を送った。

Epistolae et dicta 10.1.3

3

Itaque amoto Athanasio a communione omnium nostrum, cujus nec epistolia a me suscipienda sunt, dico me cum omnibus vobis et cum universis Orientalibus episcopis seu per universas provincias pacem et unanimitatem habere.

PL 8, 1366B

それゆえ、アタナシオスは我々すべての交わりから除かれ、その書簡さえ私によって受け取られるべきではない。私は、諸君すべてと、また東方のすべての司教たちと、あらゆる属州を通じて、平和と一致を保っていると言明する。