リベリウスd. 366

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et dicta

Epistola IV, Caput I 第IV通 第I章

Pope Liberius · Epistolae et dicta · PL 8, 1351A · 6 sectiones

Epistolae et dicta 4.1.1

1

Constantii erga Liberium implacabilis animus. Concilium petitum. --Obsecro, tranquillissime imperator, ut mihi benignas aures clementia tua tribuat, quo possit mansuetudini tuae mentis meae propositum apparere.

PL 8, 1351A

コンスタンティウスのリベリウスに対する和らがぬ心。教会会議の請願。——いとも穏やかなる皇帝よ、私は請い願う、あなたの慈悲が私に好意ある耳を貸すようにと。それによって、あなたの温和さに私の心の意図が明らかになりうるように。

Epistolae et dicta 4.1.2

2

De Christiano enim imperatore et sanctae memoriae Constantini filio hoc ipsum sine cunctatione mereor impetrare. Sed in eo me laborare intelligo, quia repetita satisfactione placabilem etiam circa reos animum tuum in gratiam meam revocare non possum.

PL 8, 1351B

実に、キリスト教徒たる皇帝であり、聖なる記憶のコンスタンティヌスの子であるあなたから、まさにこのことを、私は躊躇いなく得るに値する。しかし私は自分がその点で苦労していることを承知している。というのも、繰り返し申し開きをしても、被告に対してさえ和らぎうるあなたの心を、私への好意へと呼び戻すことができないからである。

Epistolae et dicta 4.1.3

3

Sermo enim pietatis tuae, jamdudum ad populum missus, me quidem, quem patienter omnia ferre necesse est, plurimum lacerat: sed animum tuum, qui lenitati semper vacat, qui numquam, ut scriptum est, in occasum diei iracundiam servat, retinere circa me indignationem miraculo mihi est.

PL 8, 1351B

あなたの敬虔の言葉は、すでにしばらく前に民に向けて発せられ、あらゆることを忍耐強く堪え忍ぶほかない私を、この上なく傷つけている。しかし、つねに柔和であることに専心し、書かれているとおり「日の沈むまで怒りを持ち続けることのない」あなたの心が、私に対して憤りを保っているとは、私には不思議でならない。

Epistolae et dicta 4.1.4

4

Ego enim, religiosissime Imperator, tecum veram pacem requiro, quae non sit verbis composita interna dispositione fallaciae; sed praeceptis Evangeliorum rationabiliter confirmata.

PL 8, 1351B

実に、いとも敬虔なる皇帝よ、私はあなたとの真の平和を求めている。それは、内心に欺きの企みを秘めた言葉によって作られたものではなく、福音の教えによって理にかなって確証されたものである。

Epistolae et dicta 4.1.5

5

Non Athanasii tantum negotium, sed multa alia in medium venerunt propter quae concilium fieri mansuetudinem tuam fueram deprecatus: ut ante omnia, quod specialiter optat mentis tuae erga Deum sincera devotio, cum fidei causa, in qua prima nobis spes est ad Deum, diligenter fuisset tractata, ne eorum, qui nostram circa Deum observantiam mirari debent, possent finiri.

PL 8, 1351C

アタナシオスの件だけでなく、多くの他の事柄が持ち上がってきたので、それゆえに私は、あなたの温和さに教会会議の開催を請い願っていた。何よりもまず、あなたの心が神に対して抱く純粋な献身が特に望むところである信仰の問題——それにおいて我々が神に対して抱く第一の希望がある——が入念に扱われた上で、そのときに、我々の神への奉仕を驚嘆すべき者たちの案件が決着されうるようにするためである〔底本は ne eorum … possent finiri。ミーニュの脚注は、バロニウスが nec eorum と刷るとし、tunc eorum と読んで causae(案件)を補うことを提案する。これに従って訳した〕。

Epistolae et dicta 4.1.6

6

Et dignum fuerat Dei cultore, dignum Imperio tuo, quod Christi pietate regitur et augetur, specialiter hoc ipsum pro reverentia sanctae religionis, cui prudenter intentus es, clementiam tuam nobis ad haec impetranda praestare.

PL 8, 1352A

そして、神の礼拝者にふさわしく、キリストの敬虔によって治められ大きくされているあなたの帝国にふさわしいことであった。すなわち、あなたが賢明にも心を傾けている聖なる信仰への畏敬のゆえに、特にこのことを、我々がこれらを得るために、あなたの慈悲をもって示すことが。