Epistolae et dicta 9.2.1
Athanasius absens judicatus est. --Imperator dixit: « Atque praesens judicatus est in concilio Tyri et omnes orbis terrae episcopi eum in concilio damnarunt. » Liberius dixit: « Nunquam ille praesens judicatus est.
PL 8, 1362Aアタナシオスは不在のまま裁かれた。——皇帝は言った。「いや、彼はテュロスの教会会議において、面前で裁かれたのであり、全世界の司教たちがその会議で彼を断罪したのだ。」リベリウスは言った。「彼が面前で裁かれたことは一度もない。
Epistolae et dicta 9.2.2
Quotquot enim tunc congregati Athanasium damnarunt, post illius e judicio discessum, absque ratione eum condemnarunt. » Eusebius eunuchus dixit: « In concilio Nicaeno alienus a catholica fide demonstratus est. » Liberius dixit: « Quinque soli judicarunt ex iis qui cum Ischyra navigarunt in Mareotem: quos quidem illi miserant, ut adversus accusatum acta conficerent.
PL 8, 1362A実に、その時集まってアタナシオスを断罪した者たちは皆、彼が裁判から退席した後に、理由もなく彼を断罪したのである。」宦官エウセビオスは言った。「ニカイアの教会会議において、彼はカトリックの信仰から外れた者であることが示されたのだ。」リベリウスは言った。「イスキュラスとともにマレオティスへ航海した者たちのうち、裁いたのはわずか五人であった。しかも彼らは、告発された者に対する記録を作成するために遣わされていた者たちである。
Epistolae et dicta 9.2.3
Ex iis qui tunc missi fuerant, ex hac luce migrarunt duo, Theognius scilicet et Theodorus: tres autem reliqui adhuc superstites sunt, nempe Maris, Valens et Ursacius. Contra hos, qui missi erant, Sardicae eam ob rem lata est sententia.
PL 8, 1362Aその時遣わされた者たちのうち、二人はこの世の光から去った。すなわちテオグニオスとテオドロスである。残る三人はいまなお生きている。すなわちマリス、ウァレンス、ウルサキウスである。この件のゆえに、遣わされたこれらの者たちに対して、セルディカにおいて判決が下されたのである。
Epistolae et dicta 9.2.4
Qui postea in synodo libellos obtulerunt, veniam poscentes ob acta quae per calumniam una duntaxat parte praesente adversus Athanasium in Mareote fecerant. Quos quidem libellos nunc in manibus habemus.
PL 8, 1362Aその後、彼らは教会会議において嘆願書を提出し、マレオティスにおいて、片方の側のみが列席するもとで讒言によってアタナシオスに対して行った記録について、赦しを求めた。これらの嘆願書を、我々はいま手にしている。
Epistolae et dicta 9.2.5
Utris horum assentiri et communicare debemus, imperator? hisne qui cum prius condemnassent Athanasium, postea veniam petierunt; an illis qui nuper istos condemnarunt (Sardicae)? » Epictetus episcopus (Centumcellensis) dixit: « Non fidei causa, nec pro defensione judiciorum ecclesiasticorum Liberius hodie verba facit, o imperator, sed ut apud Romanos senatores glorietur, imperatorem a se esse superatum. »
PL 8, 1362A我々はこの両者のいずれに賛同し、交わりを結ぶべきなのか、皇帝よ。先にアタナシオスを断罪しておきながら、後に赦しを求めた者たちにか。それとも、最近(セルディカにおいて)その者たちを断罪した者たちにか。」(ケントゥムケッラエの)司教エピクテトゥスは言った。「おお皇帝よ、リベリウスが今日語っているのは、信仰のためでも、教会の裁判の弁護のためでもなく、ローマの元老院議員たちの前で、皇帝を打ち負かしたと誇るためである。」