リベリウスd. 366

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et dicta

Epistola XI, Caput I 第XI通 第I章

Pope Liberius · Epistolae et dicta · PL 8, 1368A · 3 sectiones

Epistolae et dicta 11.1.1

1

Quia scio vos filios pacis esse, diligere etiam concordiam et unitatem Ecclesiae catholicae; idcirco non aliqua necessitate compulsus, Deo teste dico, sed pro bono pacis et concordiae, quae martyrio praeponitur, his interim convenio vos, domini fratres charissimi.

PL 8, 1368A

諸君が平和の子らであり、カトリック教会の一致と一体性を愛する者たちであると私は知っているがゆえに——それゆえ、何らかの必要に強いられてではなく、神を証人として言うが、殉教にも優る善き平和と一致のために、さしあたりこの書簡によって、いとも親愛なる兄弟にして主たちよ、諸君に語りかける。

Epistolae et dicta 11.1.2

2

Cognoscat itaque prudentia vestra Athanasium, qui Alexandrinae ecclesiae episcopus fuit, priusquam ad comitatum sancti imperatoris secundum litteras Orientalium episcoporum ( adde, scriberem, aut quid simile ), et ab ecclesiae Romanae communione separatus est ( leg. separatum esse) , sicut teste est omne presbyterium Romanae ecclesiae.

PL 8, 1369A

それゆえ、諸君の思慮は次のことを知るがよい——アレクサンドリア教会の司教であったアタナシオスが、私が東方の司教たちの書簡に従って聖なる皇帝の宮廷に(「書き送る」などを補え)より前に、ローマ教会の交わりから離されていた(おそらく「離されていたと」)ことを。それは、ローマ教会のすべての司祭団が証人であるとおりである。

Epistolae et dicta 11.1.3

3

Sed haec causa fuit, ut tardius viderer de nomine ipsius litteras ad fratres nostros Orientales dare, ut legati mei, quos ab urbe Roma ad comitatum direxeram, seu episcopi qui fuerant deportati, et ipsi una cum his, si fieri posset, de exilio revocarentur.

PL 8, 1369A

しかし、その理由は次のことにあった——私が彼の名について、我々の東方の兄弟たちに書簡を送るのが遅れたように見えたのは、ローマ市から宮廷へ遣わした私の使節たち、あるいは追放されていた司教たちが、もし可能であれば、彼らもまた同様に追放から呼び戻されるようにするためであった。