リベリウスd. 366

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et dicta

Epistola IX, Caput I 第IX通 第I章

Pope Liberius · Epistolae et dicta · PL 8, 1360C · 4 sectiones

Epistolae et dicta 9.1.1

1

[1359] Iniqua fuit tum sententia tum subscriptio Athanasium damnantium. --Constantinus imperator dixit: « Nos, quoniam et Christianus es, et episcopus nostrae civitatis, idcirco te evocandum duximus, et admonendum, ut nefariae dementiae impii Athanasii communionem abjicias.

PL 8, 1360C

アタナシオスを断罪した判決も署名も、共に不当であった。——皇帝コンスタンティウス〔底本は Constantinus。コンスタンティウスと読む〕は言った。「我々は、汝がキリスト教徒であり、我々の都市の司教でもあるがゆえに、汝を召喚し、忌まわしい狂気を抱く不敬なるアタナシオスとの交わりを捨てるよう勧告することにした。

Epistolae et dicta 9.1.2

2

Id enim aequum esse orbis terrarum censuit, eumque ab ecclesiastica communione alienum esse synodali sententia decrevit. » Liberius episcopus dixit: « Judicia ecclesiastica, o imperator, summa cum aequitate fieri debent.

PL 8, 1362A

全世界がそれを正当と判断し、教会会議の判決によって、彼が教会の交わりから疎外されるべきであると決定したのだから。」司教リベリウスは言った。「教会の裁判は、おお皇帝よ、最高の公正さをもって行われねばならない。

Epistolae et dicta 9.1.3

3

Quare si placet pietati tuae, judicium constitui jube: et siquidem Athanasius condemnatione dignus videbitur, tunc secundum ecclesiastici ordinis formam in illum sententia proferetur.

PL 8, 1362A

それゆえ、もしあなたの敬虔が良しとするならば、裁判を設けるよう命じてほしい。そしてもしアタナシオスが断罪に値すると見なされるならば、そのとき教会の秩序の形式に従って、彼に対する判決が下されるであろう。

Epistolae et dicta 9.1.4

4

Neque enim a nobis condemnari potest vir, quem non judicavimus. » Constantius imperator dixit: « Totus terrarum orbis de ejus impietate sententiam tulit; et perinde atque ab initio tempori illudit. » Liberius episcopus dixit: « Quicumque subscripserunt, res gestas ipsi non viderunt: sed propter gloriam ac metum, neve abs te ignominia afficerentur, subscripserunt. » Imperator dixit: « Quaenam est gloria, quis metus, quae ignominia? » Liberius respondit: « Quicumque non diligunt gloriam Dei, ii tua munera anteponentes, eum quem ipsi non viderant, nullo judicio praevio condemnarunt; quod alienum est a christianis. »

PL 8, 1362A

我々は、裁いていない人物を断罪することができないからである。」皇帝コンスタンティウスは言った。「全世界が彼の不敬虔について判決を下した。そして彼は、最初からそうであったように、いまも時を欺いている。」司教リベリウスは言った。「署名した者たちは皆、事の次第を自ら見たわけではない。むしろ、名誉のため、また恐れのため、そしてあなたから恥辱を受けないようにと、署名したのである。」皇帝は言った。「その名誉とは何か、恐れとは何か、恥辱とは何か。」リベリウスは答えた。「神の栄光を愛さない者たちは皆、あなたの贈り物を優先し、自分たちが見たことのない人物を、いかなる先立つ裁判もなしに断罪した。それはキリスト教徒にふさわしからぬことである。」