Epistolae et dicta 5.0.1
Liberius episcopus dilectissimo fratri Eusebio. Remeante filio meo Callepio ad patriam suam, optimum credidi per hunc sanctitatem tuam salutare, domine frater charissime, orans Dei clementiam, ut salvus atque hilaris litteras meas accipias.
PL 8, 1355A司教リベリウスより、いとも親愛なる兄弟エウセビオスへ。我が子カッレピウスが故郷へ帰るにあたり、彼を通じて汝の聖性に挨拶を送ることが最善であると私は考えた、いとも親愛なる兄弟にして主よ。神の慈悲に祈りつつ、汝が無事かつ晴れやかにこの書簡を受け取らんことを。
Epistolae et dicta 5.0.2
Sane quia scio invictum animum tuum fideliter agere quae Deus praecepit, commendo tibi fratrem et coepiscopum nostrum Luciferum, sed et charissimos filios meos Pancratium presbyterum et Hilarium diaconum, qui pro statu Ecclesiae animo virili et virtute deifica, tempore tempestivo, aggressi sunt contra inimicos Ecclesiae, quos Deus spiritu oris sui destruet.
PL 8, 1355A実に、汝の揺るがぬ心が神の命じたことを忠実に行っていることを私は知るがゆえに、我々の兄弟にして同輩の司教であるルキフェルを、また、いとも親愛なる我が子である司祭パンクラティウスと助祭ヒラリウスとを、汝に託す。彼らは、教会の状態のために、雄々しい心と神的な力とをもって、時宜にかなったときに、教会の敵たちに立ち向かった。その敵たちを、神は自らの口の霊によって滅ぼすであろう。
Epistolae et dicta 5.0.3
Scio enim ferventem spiritum Dei esse in te, ut simul cum eisdem aggrediaris: ut fides, quae ab Apostolis tradita est Ecclesiae catholicae, nullo modo irrumpi possit (certe dignaris retinere si leges publicae absentem non condemnant): ut eorum consortio jungat se fides tua, et similis ubi fuerit, adsit sanctitas tua, uno colloquio, uno consilio id agatis, quod Deo et angelis ejus placet, et Ecclesiae catholicae expedit.
PL 8, 1355B実に、汝のうちに神の熱烈な霊があることを私は知っている。それゆえ汝が彼らとともに立ち向かうように。使徒たちからカトリック教会へと伝えられた信仰が、いかなる仕方によっても侵されえないように(もし公の法が不在の者を断罪しないのであれば、汝はきっとこれを保持してくれるであろう)。汝の信仰が彼らの交わりに結びつき、事がそのようになったところには汝の聖性も居合わせ、一つの語らい、一つの謀りによって、神とその天使たちに喜ばれ、カトリック教会にとって益となることを、諸君が共に行うように。
Epistolae et dicta 5.0.4
Pro hoc labore praemium coeleste, coronam immarcescibilem, haereditatem regni coelorum Christus Dominus noster retribuat vobis. Salutamus omnes qui tecum Deo fideliter serviunt. Salutate omnem clerum . . . Deus te incolumem custodiat, domine frater charissime.
PL 8, 1355Bこの労苦に対して、我々の主キリストが、天の報い、しぼむことのない冠、天の国の相続を、諸君に報いんことを。汝とともに神に忠実に仕えるすべての者たちに、我々は挨拶を送る。諸君はすべての聖職者たちに挨拶を送るがよい……いとも親愛なる兄弟にして主よ、神が汝を無事に守らんことを。