Epistolae et dicta 4.2.1
Liberius de suppressis Orientalium litteris falso postulatus. --Sed multi Ecclesiae membra lacerare festinant, qui confinxerunt me litteras suppressisse, ne crimina ejus, quem dicebantur condemnasse apud omnes paterent. Quas illas litteras?
PL 8, 1352Aリベリウスが東方の者たちの書簡を隠匿したという偽りの訴えを受ける。——しかし多くの者が教会の肢体を引き裂こうと急いでおり、彼らは、私が書簡を隠匿したとでっち上げた。彼らが断罪したと言われていた者の罪状が、すべての人々に明らかにならないようにするためである。その書簡とはいったい何か。
Epistolae et dicta 4.2.2
Episcoporum Orientalium, et Aegyptiorum, quibus in omnibus eadem in Athanasium crimina continebantur?
PL 8, 1352A東方の司教たちとエジプトの司教たちの書簡であり、そのいずれにも、アタナシオスに対する同じ罪状が記されていたというのか。
Epistolae et dicta 4.2.3
At satis omnibus clarum est, nec quisquam negat, nos Orientalium litteras intimasse, legisse ecclesiae, legisse concilio, atque haec etiam Orientalibus respondisse: qui fidem et sententiam non commodavimus nostram, quod eodem tempore octoginta episcoporum Aegyptiorum de Athanasio sententia repugnabat, quam similiter recitavimus atque insinuavimus episcopis Italis.
PL 8, 1352Bしかし、すべての人にとって十分明らかなことであり、誰も否定しない——我々が東方の者たちの書簡を告げ知らせ、教会でこれを読み、教会会議でこれを読み、そしてこれについて東方の者たちにも返答したことは。我々は自分たちの信と判断をこれに与えなかった。同じ時期に、アタナシオスについてのエジプトの八十人の司教たちの判断がこれに反していたからであり、我々は同様にこれをも読み上げ、イタリアの司教たちに告げ知らせたのである。
Epistolae et dicta 4.2.4
Unde contra divinam legem visum est etiam, cum episcoporum numerus pro Athanasio major exsisteret, in parte aliqua commodare consensum.
PL 8, 1352Bそれゆえ、アタナシオスを支持する司教たちの数がより多く存在していたのに、いかなる点においても〔彼らに〕同意を与えることは、神の法に反すると思われたのである。
Epistolae et dicta 4.2.5
Haec scripta, si Deo fidem debet Eusebius qui missus fuerat festinans ad Africam, nobis reliquit: quae tamen postea omnia scripta, ne ad impetrandum forte concilium deessent, Vincentius qui cum caeteris missus fuerat Arelatum pertulit.
PL 8, 1352B遣わされていたエウセビオスは——彼が神に対して信義を負うのなら——アフリカへ急ぐ途上で、これらの文書を我々のもとに残していった。しかしその後、教会会議を得るために万一これらの文書が欠けることのないようにと、他の者たちと共にアルルへ遣わされていたウィンケンティウスが、これらすべての文書を携えて行ったのである。