Epistolae et dicta 7.2.1
Confessores Deo proximiores fiunt. --Estote itaque de promissione coelesti securi: et quia proximiores estis Deo effecti, vestris orationibus me vestrum consacerdotem, famulum Dei ad Dominum sublevate, ut supervenientes impetus, qui de die in diem cum annuntiantur, graviora vulnera infligunt, tolerabiliter ferre possimus: ut inviolata fide, salvo statu Ecclesiae catholicae, parem vobis dignetur me Dominus efficere.
PL 8, 1358A告白者たちは神により近い者となる。——それゆえ、天の約束について安んじているがよい。そして諸君は神により近い者とされたのだから、諸君の祈りによって、諸君の同輩の司教であり神の僕である私を、主のもとへと引き上げてほしい。日々告げられるたびにいっそう重い傷を負わせる、押し寄せる襲撃を、我々が耐えうる仕方で担うことができるように。信仰を汚さず、カトリック教会の状態を無事に保ちながら、主が私を諸君に等しい者とすることをよしとするように。
Epistolae et dicta 7.2.2
Et quia cupio quae gesta sunt in ipsa congressione fidelius scire; obsecro sanctitatem vestram, universa fideliter litteris intimare dignemini: ut additamentum majus vel ipse animus, qui diversis rumoribus cruciatur, vel vires corporis ipsius, quae jam extenuatae sunt, de cohortatione vestra possint sentire. ( Et alia manu ), Deus vos incolumes custodiat, domini fratres.
PL 8, 1358Bそして私は、その対決において何が起こったのかをより確かに知りたいと望むがゆえに、諸君の聖性に懇願する——すべての事柄を、忠実に書簡で告げ知らせてくれるように。さまざまな噂に苦しめられている私の心も、すでに衰弱している身体の力も、諸君の励ましから、いっそう大きな支えを感じることができるように。(別の筆にて)神が諸君を無事に守らんことを、兄弟にして主たちよ。