Epistolae et dicta 7.1.1
Liberius exilium desiderat gloriansque de falsorum fratrum persecutione. --Quamvis sub imagine pacis, humani generis inimicus vehementius in membra Ecclesiae videatur esse grassatus; vos tamen acceptissimi in Domino sacerdotes, egregia et singularis fides et hic probabiles Deo ostendit, et jam ad futuram gloriam martyres designavit.
PL 8, 1356Cリベリウス、追放を望み、また偽りの兄弟たちによる迫害を誇りとする。——たとえ平和の装いのもとに、人類の敵がいっそう激しく教会の肢体に猛威を振るったように見えるとしても、しかし、主にあっていとも愛される司教たちよ、卓越した唯一無二の信仰は、諸君を、ここにおいてもなお神に是認された者として示し、すでに来るべき栄光へと殉教者として定めている。
Epistolae et dicta 7.1.2
Quo itaque praeconio laudis, qua vocis exsultatione merita virtutis vestrae proferam, positus inter moerorem absentiae vestrae et gaudium gloriae, prorsus invenire non possum: nisi quod scio hinc me probabiliora vobis solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul vobiscum esse detrusum.
PL 8, 1357Aそれゆえ、いかなる賞賛の布告によって、いかなる声の歓喜によって、諸君の徳の功績を語り出せばよいのか、諸君の不在の悲しみと栄光の喜びとの間に置かれた私には、まったく見出すことができない。ただ、もし諸君が、私も諸君とともに追放に処せられたのだと信じてくれるならば、私がこれによって、より確かな慰めを諸君に示すことができると知っている、それだけである。
Epistolae et dicta 7.1.3
Denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem quod a consortio vestro durior necessitas interim distrahit, satis contristor. Optaveram enim, fratres devotissimi, prior pro omnibus vobis impendi: ut exemplum gloriae per me magis vestra dilectio consequeretur.
PL 8, 1357A実に、いまなおその期待のうちに宙づりにされている私は、より過酷な必要が、さしあたり諸君との交わりから私を引き離していることに、十分に悲しんでいる。いとも敬虔なる兄弟たちよ、私は、諸君すべてのために真っ先に身を捧げたいと望んでいた。私を通じて、諸君の愛がむしろ栄光の実例に達することができるようにと。
Epistolae et dicta 7.1.4
Sed fuerit haec palma meritorum vestrorum, ut priores de perseverantia fidei ad confessionis illustrem gloriam veneritis.
PL 8, 1357Bしかし、これは諸君の功績の栄冠となるであろう——諸君が、信仰の忍耐において先んじて、告白の輝かしい栄光へと到達したということが。
Epistolae et dicta 7.1.5
Quaeso igitur dilectionem vestram, ut me praesentem vobiscum esse credatis; atque eo me affectu absentem non esse sentiatis; et intelligatis dolere me satis, quod sum interim a vestro consortio disparatus.
PL 8, 1357Bそれゆえ私は、諸君の愛に願う——私が諸君とともに現に居ると信じてくれるように。またその情愛のゆえに、私が不在ではないと感じてくれるように。そして、私がさしあたり諸君の交わりから引き離されていることを、私が十分に悲しんでいることを理解してくれるように。
Epistolae et dicta 7.1.6
Quantam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis, quod si qui in persecutione coronati sunt, solius persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt: contra vos, devoti per omnia Dei milites, etiam falsos fratres inimicos experti, de perfidia victoriam pertulistis: quorum quanto violentia in saeculo crescere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis inveniuntur conferre.
PL 8, 1357B実に、諸君がいかに大いなる栄光を得たかは、次のことからいっそうよく知ることができる——迫害のうちに冠を得た者たちは、ただ迫害者の血にまみれた剣を感じただけであったのに対し、あらゆる点で神に献身する兵士たちである諸君は、偽りの兄弟たちをも敵として経験し、その不実に対して勝利を勝ち得たということを。彼らの暴力がこの世でいかに増し加わることができたとしても、それに応じて、聖なる司教たちに賞賛の報いをもたらすことが見出されるのである。