Epistolae et dicta 15.4.1
Quamobrem congruum nobis visum est, litteras ad charitatem vestram scribere, et justa petentibus subvenire: praesertim cum ex professione legatorum vestrorum cognoverimus, Orientales ad sanam mentem reversos cum orthodoxis Occidentalibus consentire.
PL 8, 1386Dそれゆえ、我々には、諸君の愛に宛てて書簡をしたため、正当な要求をなす者たちを助けることがふさわしいと思われた。とりわけ、諸君の使節たちの公言によって、東方の者たちが健全な心へと立ち返り、正統な西方の者たちと一致していることを、我々が知るに至ったからである。
Epistolae et dicta 15.4.2
Significamus autem vobis, ne sitis nescii, ariminensis consilii blasphemias ab iis, qui tunc per fraudem decepti fuisse visi sunt, nunc anathemate perculsas esse, et universos conspirantibus animis in nicaenam fidem consensisse.
PL 8, 1386Dしかし我々は、諸君が知らずにいることのないようにと、次のことを告げ知らせる——アリミヌムの教会会議〔底本は consilii。concilii と読む〕の冒瀆は、当時欺きによって欺かれたと見られていた者たちによって、いまや破門に打たれたこと、そしてすべての者が心を一つにして、ニカイアの信仰に同意したことを。
Epistolae et dicta 15.4.3
Sed et vos id omnibus indicare debetis, ut qui per vim ac fraudem aliquod fidei suae detrimentum passi sunt, nunc tandem ex haeretica caligine ad divinam catholicae libertatis lucem valeant emergere.
PL 8, 1386Dしかし諸君もまた、これをすべての人に示すべきである。力と欺きによって自らの信仰に何らかの損失を被った者たちが、いまついに、異端の暗闇から、カトリックの自由という神的な光へと浮かび上がることができるように。
Epistolae et dicta 15.4.4
Qui quidem si post hoc concilium perversae doctrinae virus evomere, et omnes Arii blasphemias rejicere, easque anathemate damnare noluerint, sciant se pariter cum Ario ejusque discipulis, et reliquis serpentibus, sive Sabellianis seu Patropassianis aut quibuslibet aliis haereticis extraneos esse et alienos a communione Ecclesiae, quae adulterinos filios non admittit. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.
PL 8, 1386Dもし彼らが、この教会会議の後になってもなお、倒錯した教説の毒を吐き出すこと、アレイオスのあらゆる冒瀆を退けること、それを破門のうちに断罪することを望まないならば、彼らは、アレイオスとその弟子たち、そしてその他の蛇のごとき者たち——サベリウス派であれ、父受苦説派であれ、その他いかなる異端者であれ——とひとしく、教会の交わりとは無縁であり、疎遠な者であることを知るがよい。教会は、不義の子らを受け入れないのだから。いとも親愛なる兄弟たちよ、神が諸君を無事に守らんことを。