Epistolae et dicta 15.2.1
Insuper et hoc professi sunt carissimi fratres nostri Eustathius Silvanus ac Theophilus, tum se, tum vestram charitatem, semper eam fidem habuisse, et ad extremum usque spiritum servaturos esse, quae scilicet Nicaeae a trecentis decem et octo orthodoxis episcopis comprobata est: quae et perfectam continet veritatem, et omnes haereticorum catervas confutat et evertit.
PL 8, 1386Dさらに、我々のいとも親愛なる兄弟であるエウスタティオス、シルウァヌス、テオフィロスは、次のことも公言した——自分たちも、諸君の愛も、常にあの信仰を保持してきたこと、そして最後の息に至るまでそれを守り続けるであろうことを。すなわち、ニカイアにおいて三百十八人の正統な司教たちによって確認されたあの信仰である。それは完全な真理を含み、異端者たちのあらゆる群れを論駁し、覆すものである。
Epistolae et dicta 15.2.2
Non enim fortuito casu, sed divino nutu adversus Arii insaniam tantus episcoporum numerus congregatus est, quanto numero beatus Abraham tot millia per fidem profligavit.
PL 8, 1386D実に、これほど多くの司教たちがアレイオスの狂気に対して集められたのは、偶然の出来事によってではなく、神の意向によってである。その数は、幸いなるアブラハムが信仰によって幾千もの者たちを打ち破ったときの数に等しい。
Epistolae et dicta 15.2.3
Quae quidem fides in substantia et consubstantialis vocabulo comprehensa, tamquam firmum et inexpugnabile munimentum, omnes impetus et pravas machinas Arianae dementiae reprimit ac repellit.
PL 8, 1386D実に、この信仰は、「実体」および「同一実体」という語のうちに包み込まれ、堅固で難攻不落の砦のように、アレイオス派の狂気のあらゆる猛攻と邪悪な策略とを抑えつけ、退けるのである。