Epistolae et dicta 14.2.1
Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum unigenitum Deum Dominum Jesum Christum, filium Dei, genitum ex Patre, id est, ex Patris substantia, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, tam quae in coelo, quam quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit et incarnatus, homoque factus est; passus est etiam et resurrexit tertia die, adscendit in coelum, et venturus est judicare vivos et mortuos.
PL 8, 1380A我々は、唯一の全能なる父なる神、見えるものと見えないものすべての造り主を信じる。また、唯一の独り子なる神にして主イエス・キリスト、神の子を信じる。父より、すなわち父の実体より生まれ、神よりの神、光よりの光、真の神よりの真の神であり、生まれたのであって造られたのではなく、父と同一実体であって、彼によって、天にあるものも地にあるものも、すべてが造られた。彼は、我々人間のため、また我々の救いのために降り、受肉して人となり、苦しみを受け、三日目に甦り、天に昇り、生ける者と死せる者とを裁くために来るであろう。
Epistolae et dicta 14.2.2
Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat aliquando, quando non erat, et antequam gigneretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est; aut qui dicunt ex alia substantia vel essentia, aut mutabilem et conversioni obnoxium esse Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia Dei.
PL 8, 1380Bまた、聖なる霊を信じる。しかし、「彼が存在しなかった時があった」「彼が生まれる前には存在しなかった」「彼は存在しないものから造られた」と言う者たち、あるいは「彼は異なる実体ないし本質から成る」「神の子は可変であり、変化を被る」と言う者たちを、神のカトリックにして使徒的な教会は破門に付す。