リベリウスd. 366

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et dicta

Epistola XV, Caput III 第XV通 第III章

Pope Liberius · Epistolae et dicta · PL 8, 1386D · 3 sectiones

Epistolae et dicta 15.3.1

1

Quocirca cum omnes Occidentalium partium episcopi Ariminum convenissent, quo illos Arianorum improbitas convocaverat eo consilio, ut aut persuasione aliqua, aut, quod verius est, saecularis potentiae auctoritate coacti, id quod in fide cautissime positum fuerat tollerent, aut oblique negarent, nihil profecit illorum versutia.

PL 8, 1386D

それゆえ、西方の側のすべての司教たちがアリミヌムに集まったとき——アレイオス派の者たちの不実さが、彼らをその地に召集したのは、何らかの説得によって、あるいは、より正確に言えば、世俗の権力の権威に強いられて、信仰においてきわめて慎重に定められたことを取り除かせるか、あるいは婉曲に否定させるかという企みのためであったが——彼らの奸計は何一つ成功しなかった。

Epistolae et dicta 15.3.2

2

Etenim omnes propemodum ii, qui apud Ariminum collecti, partim illecebris, partim dolo tunc decepti fuerant, nunc ad sanam mentem reversi, formulam ab ariminensi concilio editam anathemate damnarunt, et catholicae fidei apud Nicaeam promulgatae subscripserunt, et communione nobiscum inita, adversus Arium ejusque discipulos graviori indignatione commoventur.

PL 8, 1386D

実に、アリミヌムに集められ、あるときは誘惑によって、あるときは欺きによって当時欺かれていたほとんどすべての者たちは、いま健全な心へと立ち返り、アリミヌムの教会会議で発せられた定式を破門のうちに断罪し、ニカイアで公布されたカトリックの信仰に署名し、我々との交わりを結んだ上で、アレイオスとその弟子たちに対して、いっそう激しい憤りに動かされている。

Epistolae et dicta 15.3.3

3

Cujus rei argumentum cum ipsi charitatis vestrae legati viderent, vos ipsos in subscriptione sua conjunxerunt, anathemate damnantes Arium, necnon ea quae Arimini contra fidem Nicaeae firmatam gesta sunt; quibus et vos perjuriis in fraudem inducti subscripsistis.

PL 8, 1386D

この事実の証しを、諸君の愛の使節たち自身が目にしたとき、彼らは、自分たちの署名の中に諸君自身をも結び合わせ、アレイオスを、またアリミヌムにおいてニカイアの確認された信仰に反して行われたことを、破門のうちに断罪した。諸君もまた、その偽誓によって欺かれ、それに署名したのであった。