Epistolae et dicta 4.3.1
A criminibus sibi oblatis se purgat. Videt igitur prudentia tua, nihil in animum meum introisse, quod Deo servientibus non dignum fuerat cogitare.
PL 8, 1352C自らに向けられた罪状から身を潔白にする。——さて、あなたの思慮深さは見て取るであろう、神に仕える者たちにふさわしくないことを考えるようなものは何一つ、私の心に入り込まなかったということを。
Epistolae et dicta 4.3.2
Testis autem mihi est Deus, testis est tota cum suis membris Ecclesia, me fide et metu in Deum meum cuncta mundana, ita ut evangelica et apostolica ratio praecepit, calcare atque calcasse.
PL 8, 1353A神が私の証人であり、その肢体すべてを備えた教会全体が証人である——私が、福音と使徒の理が命じるとおり、我が神への信仰と畏れによって、あらゆる世俗のことを踏みにじり、また踏みにじってきたということの。
Epistolae et dicta 4.3.3
Non furore temerario, sed constituto atque observato jure divino, atque in alio ministerio ecclesiastico vivens, nihil per jactantiam, nihil per gloriae cupiditatem, quod ad legem pertinebat implevi: et ad istud officium, testis est mihi Deus meus, invitus accessi: in quo cupio quidem sine offensa Dei, quamdiu in saeculo fuero, permanere.
PL 8, 1353A無謀な激情によってではなく、定められ守られた神の法によって、また別の教会的奉仕の中に生きながら、自負によってでも、栄光への欲望によってでもなく、法に属することを私は成し遂げた。そしてこの職務には、我が神が私の証人であるが、私は望まずして就いたのである。この務めにおいて、私はこの世にある限り、神を怒らせることなく留まりたいと切に願っている。
Epistolae et dicta 4.3.4
Et nunquam mea statuta, sed apostolica, ut essent semper firmata et custodita, perfeci. Secutus morem ordinemque majorum, nihil addi episcopatui urbis Romae, nihil minui passus sum: et illam fidem servans, quae per successionem tantorum episcoporum cucurrit. ex quibus plures martyres exstiterunt, illibatam custodiri semper exopto.
PL 8, 1353Aまた私は、自分自身の定めではなく、使徒の定めが常に確立され守られるようにと、これを成し遂げてきた。先人たちの慣習と秩序に従い、ローマ市の司教座に何も付け加えられることも、何も削られることも許さなかった。そして、これほど多くの司教たちの継承を通じて伝えられてきた信仰——その中から多くの殉教者が現れた——それを、常に汚されぬまま守られることを私は切に願う。