リベリウスd. 366

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et dicta

Epistola IV, Caput VI 第IV通 第VI章

Pope Liberius · Epistolae et dicta · PL 8, 1354B · 1 sectio

Epistolae et dicta 4.6.1

1

Liberius concilium enixe postulat. --Unde iterum atque iterum mansuetudinem tuam atque animum tuum Deo devotum rogamus, per ejus virtutem qui se in defensione tua quantus sit universis mortalibus approbavit, ut habens ante oculos ejus beneficia, qui imperium tuum in omnibus regit, haec in coetu episcoporum diligenter facias cum omni consideratione tractari: ut pacatis per te, Deo favente, temporibus, tranquillitate tua consentiente, sic omnia discutiantur, ut quae fuerint judicio sacerdotum Dei confirmata, cum constiterit omnes in expositionem fidei quae inter tantos episcopos apud Nicaeam praesente sanctae memoriae patre tuo confirmata est, universos consensisse, cum exemplo possint in posterum custodiri: ut ipse Salvator, qui desuper mentis tuae propositum intuetur, in tanta rerum expeditione laetetur, causam fidei et pacis etiam reipublicae necessitatibus non immerito praeposuisse.

PL 8, 1354B

リベリウス、教会会議を切に求める。——それゆえ我々は、幾度も繰り返し、あなたの温和さと、神に献身するあなたの心とに願う。あなたを守ることにおいて自らがいかに大いなる者であるかを、すべての死すべき者たちに証明した方の力にかけて。あなたの帝国をすべてにおいて治める方の恩恵を目の前に置きながら、これらのことを司教たちの集会において入念に、あらゆる考慮をもって扱わせるように。そうして、あなたによって、神の好意のもとに時代が平穏になり、あなたの安らぎが同意するところとなって、すべてが吟味され、神の司教たちの裁定によって確認された事柄が——あなたの聖なる記憶の父の臨席のもと、あれほど多くの司教たちの間でニカイアにおいて確認された信仰の表明に、皆が同意していたことが明らかになった上で——その先例とともに後々まで守られうるように。そして、あなたの心の意図を天より見つめている救い主自身が、これほど大きな事の運びのうちに喜ぶように——あなたが、信仰と平和の大義を、国家の必要にさえ、正当にも優先させたということを。