Epistolae et dicta 3.2.1
Itaque quia scio sanctum fidei tuae calorem cum ejus animo concordare, prudentiam tuam peto, ut si procurante Deo habuerit te praesentem, per quoscumque potueris, sollicite excubare contendas, ut possitis universa, quae fides catholica exigit, clementissimo imperatori insinuare: ut tandem aliquando deposita animi indignatione, faciat quod et quieti nostrae et saluti suae possit in omnibus convenire.
PL 8, 1350Cそこで、汝の信仰の聖なる熱意が彼の心と一致していることを知るがゆえに、私は汝の思慮に願う——もし神の計らいによって彼が汝のもとに現れるならば、汝の可能な限りのあらゆる手立てを通じて、心を配って見張るよう努め、カトリックの信仰が求めるすべての事柄を、いとも慈悲深い皇帝に告げ知らせることができるようにと。ついには、いつか心の憤りを捨て去り、我々の安寧にも、彼自身の救いにも、あらゆる点でかなうことを行うように。
Epistolae et dicta 3.2.2
Ex superfluo autem credidi, ordinationem causae totius honorificentiae tuae litteris insinuare, cum supradictus frater meus vel ejus comites in praesenti possint omnia relatione sua referre. Deus te incolumem custodiat, domine frater carissime.
PL 8, 1351Aしかし、事件全体の次第を汝の誉れある人柄に書簡で告げ知らせることは、余計なことだと私は考えた。前述の私の兄弟、あるいはその随行者たちが、その場で自らの報告によってすべてを伝えることができるからである。いとも親愛なる兄弟にして主よ、神が汝を無事に守らんことを。