De vita beati Martini liber unus 5.1
Exinde relicta militia, sanctum Hilarium Pictavae episcopum civitatis, cujus tunc in Dei rebus spectata et cognita fides habebatur, expetivit; et aliquamdiu apud eum commoratus est.
PL 20, 163Bその後、兵役を離れて、聖なるヒラリウスを訪ねた。彼はポワティエの町の司教で、そのころ神の事柄における信仰が認められ、知られていた人である。マルティヌスは、しばらくのあいだ彼のもとにとどまった。
De vita beati Martini liber unus 5.2
Tentavit autem idem Hilarius imposito diaconii officio sibi eum arctius implicare, et ministerio vincere divino.
PL 20, 163Bところでこのヒラリウスは、助祭の務めを課して彼をもっときつく自分につなぎ止め、神への奉仕で彼を縛ろうとした。
De vita beati Martini liber unus 5.3
Sed cum saepissime restitisset, indignum se esse vociferans; intellexit vir altioris ingenii, hoc eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret, in quo quidam locus injuriae videretur.
PL 20, 163Bしかしマルティヌスは、自分はふさわしくないと叫んで、何度も拒んだ。より深い見識を持つこの人は、侮辱と見えるような務めを課せば彼を縛ることができるだろうと悟った。
De vita beati Martini liber unus 5.4
Itaque exorcistam eum esse praecepit, quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam humiliorem videretur, non repudiavit.
PL 20, 163Bそこで彼が祓魔師であるよう命じた。マルティヌスは、この叙任を、より低いものとして軽んじたと見られないようにと、拒まなかった。
De vita beati Martini liber unus 5.5
Nec multo post admonitus per soporem ut patriam parentesque, quos adhuc gentilitas detinebat, religiosa sollicitudine visitaret, ex voluntate sancti Hilarii profectus est, multis ab eo astrictus precibus et lacrymis ut rediret.
PL 20, 163Cそれから間もなく、眠りの中で、なお異邦の信仰にとらわれている故郷と両親を、敬虔な心遣いをもって訪ねるよう促され、聖なるヒラリウスの意向のもとに出発した。ヒラリウスは、多くの懇願と涙で、戻ってくるようにと彼に迫った。
De vita beati Martini liber unus 5.6
Moestus, ut ferunt, peregrinationem illam aggressus est, contestatus fratres, multa se adversa passurum; quod postea probavit eventus.
PL 20, 163C伝えられるところでは、彼は悲しんでその旅に出発し、多くの逆境に遭うだろうと兄弟たちに証言した。のちに事の成り行きがそれを裏づけた。
De vita beati Martini liber unus 5.7
Ac primum inter Alpes devia secutus incidit in latrones, cumque unus securi elevata in caput ejus librasset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter; vinctis tamen post tergum manibus uni servandus et spoliandus traditur.
PL 20, 163Cまずアルプスの間の脇道をたどっていて、盗賊に出くわした。一人が斧を振り上げて彼の頭を狙って一撃を構えたとき、もう一人が打とうとする者の右手を押さえた。それでも両手を背後で縛られ、一人の盗賊に、見張られ、奪われるべき者として引き渡された。
De vita beati Martini liber unus 5.8
Qui cum eum ad remotiora duxisset, percontari ab eo coepit quisnam esset; respondit, Christianum se esse. Quaerebat etiam ab eo, an timeret.
PL 20, 163Cその盗賊は、彼をさらに人気のない所へ連れて行ってから、何者なのかと尋ね始めた。彼はキリスト教徒だと答えた。また、恐れるかとも尋ねた。
De vita beati Martini liber unus 5.9
Tum vero constantissime profitetur, numquam se fuisse tam securum, quia sciret misericordiam Domini maxime in tentationibus adfuturam: se magis illi dolere, qui Christi misericordia, utpote latrocinia exercens, esset indignus; ingressusque evangelicam disputationem, verbum Dei latroni praedicabat.
PL 20, 163Cそこで彼はきわめて揺るぎなく、これほど安らかであったことはないと言い明かした。主の慈しみは、とりわけ試みのうちに臨むと知っているからである。むしろ、盗賊稼業を営むゆえにキリストの慈しみにふさわしくないこの男のことを、自分は痛んでいると言った。そして福音の論述に入り、神の言葉を盗賊に宣べ伝えた。
De vita beati Martini liber unus 5.10
Quid longius morer? latro credidit, prosecutusque Martinum viae reddidit, orans ut pro se Dominum precaretur. Idemque postea religiosam agens vitam visus est: adeo ut haec, quae supra retulimus, ab ipso audita dicantur.
PL 20, 163D長引かせることはない。盗賊は信じ、マルティヌスを送って道に戻し、自分のために主に祈ってくれと願った。この男はのちに、信仰深い生活を送っているのが見られた。上に我々が述べたことも、彼自身から聞かれたものだと言われるほどである。