De vita beati Martini liber unus 0.1
SEVERUS DESIDERIO charissimo salutem. Ego quidem, frater unanimis, libellum quem de vita sancti Martini scripseram, scheda sua premere, et intra domesticos parietes cohibere decreveram; quia, ut sum natura infirmus, judicia humana vitabam, ne (quod fore arbitror) sermo incultior legentibus displiceret, omniumque reprehensione dignissimus judicarer, qui materiam disertis merito scriptoribus reservandam impudens occupassem: sed petenti tibi saepius negare non potui.
PL 20, 159Bセウェルスより、いとも親しいデシデリウスへ、挨拶を送る。心を一つにする兄弟よ、私は聖なるマルティヌスの生涯について書いた小冊子を、自分の紙片のうちに押し込め、家の壁の内にとどめておこうと決めていた。生まれつき気の弱い私は、人の判断を避けていたのである。文体が粗いために読者に嫌われ(そうなるだろうと私は思う)、雄弁な著作者たちのために当然とっておかれるべき題材を恥知らずにも占めた者として、あらゆる非難に最もふさわしいと判じられるのを恐れたのだ。しかし、あなたが何度も求めるので、断ることができなかった。
De vita beati Martini liber unus 0.2
Quid enim esset, quod non amori tuo vel cum detrimento mei pudoris impenderem? Verumtamen ea tibi fiducia libellum edidi, qua nulli a te prodendum reor; quia id spopondisti.
PL 20, 159B実際、あなたへの愛のために、たとえ私の慎みを損なってでも差し出さないものが、何かあるだろうか。それでも、私はこの小冊子を、あなたから誰にも漏らされないだろうという信頼のもとに世に出した。あなたがそう約束したからである。
De vita beati Martini liber unus 0.3
Sed vereor, ne tu ei janua sis futurus, et emissus semel non queat revocari; quod si acciderit, et ab aliquibus eum legi videris, bona id venia a lectoribus postulabis, ut res potius quam verba perpendant, et aequo animo ferant, si aures eorum vitiosus forsitam sermo perculerit: quia regnum Dei non in eloquentia, sed in fide constat.
PL 20, 159Bしかし私は、あなたがこの冊子の門口となって、一度放たれたものが呼び戻せなくなるのではないかと恐れている。もしそうなって、ある人々に読まれているのを見たなら、あなたは読者たちに、寛大な赦しを願ってほしい。言葉よりも事柄を量ってくれるように、そして、おそらく粗悪な文体が彼らの耳を打ったとしても、心穏やかに耐えてくれるように、と。神の国は雄弁にではなく、信仰にかかっているからである。
De vita beati Martini liber unus 0.4
Meminerint etiam, salutem saeculo non ab oratoribus, sed a piscatoribus praedicatam; cum utique, si utile fuisset, id quoque Dominus praestare potuisset.
PL 20, 160Bまた、彼らに思い起こしてほしい。世に救いを告げ知らせたのは、弁論家たちではなく漁師たちであったことを。もしそれが有益であったなら、主はそのこともできたはずである。
De vita beati Martini liber unus 0.5
Ego enim cum primum animum ad scribendum appuli, quia nefas putarem tanti viri latere virtutes, apud me ipse decidi ut soloecismis non erubescerem: quia nec magnam istarum umquam rerum scientiam contigissem; et, si quid ex his studiis olim fortasse libassem, totum id desuetudine tanti temporis perdidissem.
PL 20, 160B私が書くことに初めて心を向けたとき、これほどの人の徳が隠れたままであるのは許されないことだと思ったので、私は自分の中で、文法の誤りを恥じないと決めた。そうしたことについての深い知識に、私は一度も到達しなかったからである。それに、かつてこの種の学びから何かをおそらく少し味わったとしても、これほど長い年月の不使用ですべて失ってしまったであろう。
De vita beati Martini liber unus 0.6
Sed tamen, ne nos maneat tam molesta defensio, suppresso, si tibi videtur, nomine libellus edatur. Quod ut fieri valeat, titulum fronti erade, ut muta sit pagina; aut, quod sufficit, loquatur materiam, non loquatur auctorem.
PL 20, 160Bそれでも、これほど厄介な弁明が我々を待ち受けることのないよう、あなたがよいと思うなら、名を伏せて小冊子を世に出してほしい。それができるように、表題を表紙から削り取り、頁を黙したものにせよ。あるいは、それで足りるのだが、頁は題材を語っても、著者を語らないようにせよ。