スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De vita beati Martini liber unus

Caput XXVI 第XXVI章

Sulpicius Severus · De vita beati Martini liber unus · PL 20, 175B · 5 sectiones

De vita beati Martini liber unus 26.1

1

Sed jam finem liber postulat, sermo claudendus est: non quod omnia quae de Martino fuerant dicenda, defecerint; sed quia nos, ut inertes poetae, extremo in opere negligentes, victi materiae mole succumbimus.

PL 20, 175B

だが、書はもう終わりを求めており、語りを閉じなければならない。マルティヌスについて語るべきことが尽きたからではない。我々が、怠惰な詩人のように、終わりの仕事で怠り、題材の重みに打ち負かされて屈するからである。

De vita beati Martini liber unus 26.2

2

Nam etsi facta illius explicari verbis utcumque potuerunt; interiorem vitam illius et quotidianam conversationem, et animum coelo semper intentum, nulla umquam (vere profiteor), nulla explicabit oratio.

PL 20, 175B

というのも、彼の行いは、どうにか言葉で説き明かすことができたとしても、彼の内なる生活、日々の歩み、いつも天に向けられた心は、どんな言葉も(私は真実を言う)説き明かせないであろう。

De vita beati Martini liber unus 26.3

3

Illam scilicet perseverantiam et temperamentum in abstinentia et jejuniis, potentiam in vigiliis et orationibus, noctesque ab eo perinde ac dies actas, nullumque vacuum ab opere Dei tempus, quo vel otio indulserit vel negotio, sed nec cibo aut somno quidem, nisi in quantum naturae necessitas cogebat: vere fatebor, non si ipse, ut aiunt, ab inferis Homerus emergeret, posset exponere: adeo omnia majora in Martino sunt, quam ut verbis concipi queant.

PL 20, 175B

あの粘り強さ、禁欲と断食における節制、徹夜と祈りにおける力、昼と同じように過ごされた夜、神の務めから空いた時間は一つもなく、そのあいだに暇にも仕事にも、さらには食事にも眠りにも、自然の必要に迫られた分を除いて、ふけることがなかったこと。これらを、世に言うように冥界からホメロスその人が出てきたとしても、述べ尽くすことはできないだろうと私は真に告白する。それほどに、マルティヌスにおいてはすべてが言葉で捉えられるものを超えている。

De vita beati Martini liber unus 26.4

4

Numquam hora ulla momentumque praeteriit, quo non aut orationi incumberet aut insisteret lectioni: quamquam etiam inter legendum, aut si quid aliud forte agebat, numquam animum ab oratione laxabat: nimirum ut fabris ferrariis moris est, qui inter operandum pro quodam laboris levamine incudem suam feriunt; ita Martinus, etiam dum aliud agere videretur, semper orabat.

PL 20, 175C

祈りに身を傾けないか、読書に打ち込まないか、そのどちらでもなかった時間は、一時も一瞬もなかった。読んでいるあいだも、ほかのことをたまたましているときも、心を祈りから緩めることはなかった。鍛冶屋が仕事のあいだに、労苦の気晴らしとして自分の金床を打つのと同じように、マルティヌスも、ほかのことをしているように見えるときでさえ、いつも祈っていた。

De vita beati Martini liber unus 26.5

5

O vere beatus, in quo dolus non fuit! neminem condemnans, nulli malum pro malo reddens. Tantam quippe adversum omnes injurias patientiam assumpserat, ut, cum esset summus sacerdos, impune etiam ab infimis clericis laederetur: nec propter id eos aut loco umquam amoverit, aut a sua, quantum in ipso fuit, charitate repulerit.

PL 20, 176A

おお、まことに福なる人、欺きのなかった人よ〔ヨハネ1:47参照〕。誰をも罪に定めず、誰にも悪に対して悪を返さなかった〔ローマ12:17参照〕。彼はすべての侮辱に対して非常な忍耐を身につけていたので、最高位の司教〔summus sacerdos〕でありながら、最下位の聖職者たちにさえ咎められることなく害されることがあった。それでも彼は、そのために彼らを地位から退けることも、自分にできる限りで、愛から遠ざけることも、決してなかった。