スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De vita beati Martini liber unus

Caput XI 第XI章

Sulpicius Severus · De vita beati Martini liber unus · PL 20, 166C · 6 sectiones

De vita beati Martini liber unus 11.1

1

Sed ut reliquas virtutes ejus, quas in episcopatu egit, aggrediar; erat haud longe ab oppido proximus monasterio locus, quem falsa hominum opinio, velut consepultis ibi martyribus, sacraverat: nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur.

PL 20, 166C

さて、司教として行った彼のほかの力ある業に取りかかろう。町からそう遠くなく、修道院のすぐ近くに、一つの場所があった。人々の誤った思い込みが、そこに殉教者たちがともに葬られているかのようにして、聖なる所としていた。そこには先代の司教たちが立てたと思われる祭壇もあったからである。

De vita beati Martini liber unus 11.2

2

Sed Martinus non temere adhibens incertis fidem, ab his, qui majores natu erant, presbyteris vel clericis flagitabat, sibi nomen martyris, vel tempora passionis ostendi: grandi se scrupulo permoveri, quod nihil certi constans sibi majorum memoria tradidisset.

PL 20, 166D

しかしマルティヌスは、確かでないことにやすやすと信を置かず、年長の司祭や聖職者たちに、殉教者の名か受難の時期を示すようしつこく求めた。先人たちの記憶が確かなことを何も自分に伝えていないのが、大きな引っかかりとなっている、と。

De vita beati Martini liber unus 11.3

3

Cum aliquandiu ergo a loco illo se abstinuisset, nec derogans religioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam vulgo accommodans, ne superstitio convalesceret; quodam die paucis secum adhibitis fratribus ad locum pergit.

PL 20, 166D

そこでしばらくのあいだ、その場所に近づくのを控えた。確かでなかったので敬虔を損なうこともせず、また迷信が強まらないよう、自分の権威を民衆に貸すこともしなかった。ある日、わずかな兄弟を連れてその場所へ向かった。

De vita beati Martini liber unus 11.4

4

Deinde super sepulcrum ipsum astans oravit ad Dominum, ut quis esset, vel cujus meriti sepultus, ostenderet. Tum conversus ad laevam vidit prope assistere umbram sordidam, trucem. Imperat, nomen meritumque ut loqueretur.

PL 20, 166D

そして墓そのものの上に立って、主に祈り、そこに葬られた者が誰か、どのような功績の者かを示してくれるよう願った。それから左へ向き直ると、汚れた恐ろしい影がすぐ近くに立っているのを見た。名と功績を語るよう命じた。

De vita beati Martini liber unus 11.5

5

Nomen edicit, de crimine confitetur: latronem se fuisse, ob scelera percussum, vulgi errore celebratum; sibi nihil cum martyribus esse commune, cum illos gloria, se poena retineret. Mirum in modum vocem loquentis qui aderant audiebant, personam tamen non videbant.

PL 20, 167A

影は名を告げ、罪過について告白した。自分は盗賊であり、悪行のゆえに打たれたが、民衆の誤りによって崇められているのだという。自分には殉教者たちと何の共通点もない。彼らは栄光によって、自分は刑罰によって留められているのだから、と。驚いたことに、居合わせた者たちは語る者の声を聞いたが、その姿は見えなかった。

De vita beati Martini liber unus 11.6

6

Tum Martinus quid vidisset exposuit, jussitque ex eo loco altare, quod ibi fuerat, submoveri: atque ita populum superstitionis illius absolvit errore.

PL 20, 167A

そこでマルティヌスは、自分が見たものを説明し、その場にあった祭壇をそこから取り除くよう命じた。こうして、民をその迷信の迷いから解き放った。