De vita beati Martini liber unus 2.1
Igitur Martinus Sabaria Pannoniarum oppido oriundus fuit, sed intra Italiam Ticini altus est, parentibus secundum saeculi dignitatem non infimis, gentilibus tamen. Pater ejus miles primum, post tribunus militum fuit.
PL 20, 161Bさて、マルティヌスはパンノニアのサバリアの町の出であったが、イタリアのうちのティキヌム(パヴィア)で育てられた。両親は世の位に照らして低い身分ではなかったが、異邦人であった。父ははじめ兵士であり、のちに護民官となった。
De vita beati Martini liber unus 2.2
Ipse armatam militiam in adolescentia secutus, inter scholares alas sub rege Constantio, deinde sub Juliano Caesare militavit: non tamen sponte: quia a primis fere annis divinam potius servitutem sacra illustris pueri spiravit infantia.
PL 20, 161B彼自身は若いころ武装した兵役に就き、近衛の騎兵隊に属して、王コンスタンティウス〔rex。皇帝コンスタンティウスを指す〕のもとで、次いでカエサル〔副帝〕ユリアヌスのもとで兵役に服した。しかし自ら望んだのではない。ほとんど最初の年から、この輝かしい少年の聖なる幼年時代は、むしろ神への奉仕の息吹を放っていたからである。
De vita beati Martini liber unus 2.3
Nam cum esset annorum decem, invitis parentibus ad ecclesiam confugit, seque catechumenum fieri postulavit.
PL 20, 161C十歳のとき、両親の意に反して教会に逃れ、洗礼志願者になることを願い出た。
De vita beati Martini liber unus 2.4
Mox mirum in modum totus in Dei opere conversus, cum esset annorum duodecim, eremum concupivit: fecissetque votis satis, si aetatis infirmitas non obstitisset.
PL 20, 161Cやがて驚くべきことに、すっかり神の業に向き直り、十二歳のときには荒れ野を慕った。もし年齢の弱さが妨げなかったなら、その望みを果たしていたであろう。
De vita beati Martini liber unus 2.5
Animus tamen aut circa monasteria, aut circa ecclesiam semper intentus, meditabatur adhuc in aetate puerili quod postea devotus implevit.
PL 20, 161Cそれでも心は、修道院か教会のあたりにいつも向けられ、まだ少年の年齢のうちに、のちに敬虔に果たすことを思いめぐらしていた。
De vita beati Martini liber unus 2.6
Sed cum edictum esset a regibus, ut veteranorum filii ad militiam scriberentur; prodente patre, qui felicibus ejus actibus invidebat, cum esset annorum quindecim, captus et catenatus sacramentis militaribus implicatus est, uno tantum servo comite contentus, cui tamen versa vice dominus serviebat, adeo ut plerumque ei et calciamenta ipse detraheret et ipse detergeret; cibum una caperent, hic tamen saepius ministraret.
PL 20, 161Cところが、王たち〔皇帝たち〕によって、退役兵の子らを兵役に登録せよという布告が出されたとき、彼の幸いな歩みを妬んでいた父が告げ口をしたので、十五歳であった彼は捕らえられ、鎖につながれて、軍の誓約に縛られた。供は奴隷一人だけで満足したが、その奴隷に、主人のほうが立場を替えて仕え、しばしば自ら靴を脱がせ、自ら拭いてやるほどであった。食事はともにしたが、給仕をするのはたいてい主人のほうであった。
De vita beati Martini liber unus 2.7
Triennium fere ante baptisma in armis fuit, integer tamen ab iis vitiis, quibus illud hominum genus implicari solet. Multa illi circa commilitones benignitas, mira caritas; patientia vero atque humilitas ultra humanum modum.
PL 20, 161D洗礼の前の約三年間、武具のうちにあったが、その種の人々がたいてい絡め取られる悪徳からは清いままであった。戦友たちには多くの好意と驚くべき愛を示し、忍耐と謙遜は人の限度を超えていた。
De vita beati Martini liber unus 2.8
Nam frugalitatem in eo laudare non est necesse, qua ita usus est, ut jam illo tempore non miles, sed monachus putaretur. Quibus rebus ita sibi omnes commilitones suos devinxerat, ut eum miro affectu venerarentur.
PL 20, 161Dその質素さを称えるには及ばない。彼はこれをあまりによく守ったので、すでにそのころ、兵士ではなく修道士と見られていた。これらのことで、彼はすべての戦友をしっかりと自分に結びつけ、彼らは驚くほどの情をもって彼を敬った。
De vita beati Martini liber unus 2.9
Nec dum tamen regeneratus in Christo, agebat quemdam bonis operibus baptismatis candidatum: assistere scilicet laborantibus, opem ferre miseris, alere egentes, vestire nudos: nihil sibi ex militiae stipendiis praeter quotidianum victum reservans, jam tum Evangelii non surdus auditor de crastino non cogitabat.
PL 20, 161Dまだキリストにおいて再び生まれてはいなかったが、彼は善い行いによって、洗礼の志願者のようにふるまっていた。すなわち、労苦する者たちのそばに立ち、哀れな者たちに助けを与え、貧しい者を養い、裸の者に衣を着せた。兵役の給金からは、日々の糧のほかは何も自分のために取っておかず、すでにそのころ、福音に耳をふさがぬ聞き手として、明日のことを思い煩わなかった。