スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De vita beati Martini liber unus

Caput XXV 第XXV章

Sulpicius Severus · De vita beati Martini liber unus · PL 20, 174C · 8 sectiones

De vita beati Martini liber unus 25.1

1

Nam cum olim audita fide ejus, vita atque virtutibus, desiderio illius aestuaremus, gratam nobis ad eum videndum peregrinationem suscepimus: simul, quia jam ardedat animus vitam illius scribere, partim ab ipso, in quantum ille interrogari potuit, sciscitati sumus; partim ab his qui interfuerant vel sciebant, cognovimus.

PL 20, 174C

というのも、以前に彼の信仰と生活と徳を聞いて、我々は彼への思慕に燃えていたので、彼に会うための喜ばしい旅を引き受けた。同時に、彼の生涯を書こうという思いがすでに燃えていた〔底本は ardedat。ardebat と読む〕ので、一部は彼自身から、尋ねることができた限りで問いただし、一部は居合わせた人々や知っている人々から聞き知った。

De vita beati Martini liber unus 25.2

2

Quo quidem tempore credi non potest qua me humilitate, qua benignitate susceperit, congratulatus plurimum et gavisus in Domino, quod tanti esset habitus a nobis, quem peregrinatione suscepta expetissemus.

PL 20, 174D

そのとき彼が私をどれほどの謙遜と親切で迎えたかは、信じがたいほどである。自分が我々にそれほど重んじられ、我々が旅を引き受けてまで会いたいと望んだことを、彼は主にあって大いに喜び、祝ってくれた。

De vita beati Martini liber unus 25.3

3

Miserum me! (pene non audeo confiteri) cum me sancto convivio suo dignatus esset adhibere, aquam manibus nostris ipse obtulit; ad vesperam autem ipse nobis pedes abluit.

PL 20, 174D

哀れな私よ。(ほとんど告白する勇気がないが)彼は私を自分の聖なる食事に加えることをよしとし、我々の手に自ら水を注いだ。夕べには、自ら我々の足を洗った。

De vita beati Martini liber unus 25.4

4

Nec reniti aut contra ire constantia fuit: ita auctoritate illius oppressus sum, ut nefas putarem, si non acquievissem.

PL 20, 174D

抗ったり逆らったりする気力は私にはなかった。彼の権威に圧倒されて、従わなければ不敬だと思うほどであった。

De vita beati Martini liber unus 25.5

5

Sermo autem illius non alius apud nos fuit, quam mundi hujus illecebras et saeculi onera relinquenda, ut Dominum Jesum liberi expeditique sequeremur: praestantissimumque nobis praesentium temporum illustris viri Paulini, cujus supra mentionem fecimus, exemplum ingerebat, qui summis opibus abjectis Christum secutus, solus pene his temporibus Evangelica praecepta complesset: illum nobis sequendum, illum clamabat imitandum: beatumque esse praesens saeculum tantae fidei virtutisque documento, cum, secundum sententiam Domini, dives et possidens multa, vendendo omnia et dando pauperibus, quod erat factu impossibile, possibile fecisset exemplo.

PL 20, 174D

彼の言葉は、我々のもとでは、この世界の誘惑と世の重荷を捨てて、自由に身軽に主イエスに従うべきことのほかにはなかった。そして現代の人であるパウリヌス、先に我々が言及した高名な人の例を、最も優れたものとして我々に示した。この人は莫大な財産を捨ててキリストに従い、この時代には福音の戒めをほとんど一人で成し遂げた。彼に従うべきだ、彼を模範にすべきだと彼は叫び、これほどの信仰と徳の証しがあるのだから、現代は幸いだとも言った。主の言葉に従えば、金持ちで多くを持つ者にとって不可能とされたことを、彼は、すべてを売って貧しい者に与えることにより、手本として可能にしたのである〔マタイ19:21–26参照〕。

De vita beati Martini liber unus 25.6

6

Jam vero in verbis et confabulatione ejus quanta gravitas, quanta dignitas erat! quam acer, quam efficax, et quam in absolvendis Scripturarum quaestionibus promptus et facilis!

PL 20, 175A

さて、彼の言葉と談話には、どれほどの重みと品位があったことか。どれほど鋭く、どれほど力があり、聖書の問いを解くのに、どれほど機敏で容易であったことか。

De vita beati Martini liber unus 25.7

7

Et quia multos ad hanc partem incredulos scio, quippe quos viderim me ipso etiam referente non credere, Jesum testor spemque communem, me ex nullius umquam ore tantum scientiae, tantum ingenii, tam boni et tam puri sermonis audisse.

PL 20, 175A

この点を信じない人が多いことを私は知っている。私自身が語っても信じない人々を実際に見たからである。しかし、イエスと我々共通の希望にかけて私は証言する。これほどの知識、これほどの才能、これほど善く純粋な言葉を、ほかの誰の口からも私は聞いたことがない。

De vita beati Martini liber unus 25.8

8

Quamquam in Martini virtutibus quantula est ista laudatio! nisi quod mirum est, homini illiterato ne hanc quidem gratiam defuisse.

PL 20, 175B

もっとも、マルティヌスの徳に比べれば、この称賛はなんと小さいことか。ただ、学問のない人にこの恩寵〔gratia〕さえ欠けていなかったことは驚くべきである。