スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De vita beati Martini liber unus

Caput XXI 第XXI章

Sulpicius Severus · De vita beati Martini liber unus · PL 20, 172A · 6 sectiones

De vita beati Martini liber unus 21.1

1

Constat autem etiam angelos ab eo plerumque visos, ita ut conserto invicem apud eum sermone loquerentur: diabolum vero tam conspicabilem et subjectum oculis habebat, ut sive se in propria substantia contineret, sive in diversas figuras spiritualis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine videretur, quod cum diabolus sciret se effugere non posse, conviciis eum urgebat frequenter, quia fallere non posset insidiis.

PL 20, 172A

また、彼がしばしば天使たちを見たことは確かである。それも、天使たちが彼と言葉を交わして語り合うほどであった。悪魔については、あまりにはっきりと目に見え、目の前に置かれていたので、本来の実体にとどまっていようと、霊的な邪悪のさまざまな姿に身を変えていようと、どんな姿の下でも彼には見えた。悪魔は自分が彼から逃れられないと知っていたので、策略で欺くことができない以上、しばしば罵りで彼を責め立てた。

De vita beati Martini liber unus 21.2

2

Quodam autem tempore cornu bovis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu cellulam ejus irrupit, cruentamque ostentans dexteram, et admisso recens scelere congaudens, Ubi est, inquit, Martine, virtus tua? unum de tuis modo interfeci.

PL 20, 172A

あるとき悪魔は、血にまみれた牛の角を手に持って、すさまじい唸り声とともに彼の庵に押し入り、血に染まった右手をかざして、犯したばかりの悪事を喜びながら言った。「マルティヌスよ、あなたの力はどこにある。いま、あなたの者の一人を殺した」。

De vita beati Martini liber unus 21.3

3

Tunc ille convocatis fratribus refert quid diabolus indicasset; sollicitosque esse praecipit per cellulas singulorum, quisnam hoc casu fuisset affectus.

PL 20, 172B

そこでマルティヌスは兄弟たちを呼び集めて、悪魔が告げたことを語り、誰がこの災難に遭ったのか、それぞれの庵を回って確かめるよう命じた。

De vita beati Martini liber unus 21.4

4

Neminem quidem deesse de monachis, sed unum rusticum mercede conductum, ut vehiculo ligna deferret, isse ad silvam nuntiant. Jubet igitur aliquos ire ei obviam. Ita haud longe a monasterio jam pene exanimis invenitur.

PL 20, 172B

修道士のうち欠けた者はいないが、ただ一人の農民が、荷車で薪を運ぶために雇われて、森へ行ったと知らせた。そこで彼は何人かにその者を迎えに行くよう命じた。修道院からそう遠くないところで、その者はすでに息も絶えそうな状態で見つかった。

De vita beati Martini liber unus 21.5

5

Extremum tamen spiritum trahens, indicat fratribus causam mortis et vulneris: junctis scilicet bubus dum dissoluta arctius lora constringit, bovem sibi excusso capite inter inguina cornu adegisse: nec multo post vitam reddidit.

PL 20, 172B

しかし最後の息を引きながら、死と傷の原因を兄弟たちに語った。牛をつないでから、ゆるんだ綱をきつく締めていたとき、牛が頭を振って、角を彼の股のあいだに突き刺したというのである。まもなく彼は息を引き取った。

De vita beati Martini liber unus 21.6

6

Viderit is, quo judicio Domini diabolo data fuerit haec potestas. In Martino illud mirabile erat, quod non solum hoc quod supra retulimus, sed multa istius modi, quoties accidissent, longe ante praevidebat, aut sibi nuntiata fratribus indicabat.

PL 20, 172B

いかなる主の裁きによってこの力が悪魔に与えられたかは、主が見ることである。マルティヌスにおいて驚くべきことは、いま述べたことだけでなく、この類いの多くのことを、起こるたびに、ずっと前から予見していたこと、あるいは自分に知らされたことを兄弟たちに告げていたことである。