スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De vita beati Martini liber unus

Caput I 第I章

Sulpicius Severus · De vita beati Martini liber unus · PL 20, 159C · 10 sectiones

De vita beati Martini liber unus 1.1

1

[0159] Plerique mortales studio et gloriae saeculari inaniter dediti exinde perennem, ut putabant, memoriam nominis sui quaesiverunt, si vitas clarorum virorum stylo illustrassent.

PL 20, 159C

世の栄光への熱意にむなしく身を捧げた人々の多くは、名高い人々の生涯を筆で輝かせれば、自分の名の永続する記憶が(彼らはそう思ったのだが)得られると求めた。

De vita beati Martini liber unus 1.2

2

Quae res utique non perennem quidem, sed aliquantulum tamen conceptae spei fructum afferebat: quia et sui memoriam, licet incassum, propagabant; et propositis magnorum virorum exemplis non parva aemulatio legentibus excitabatur.

PL 20, 159C

この営みは、永続するものではないにせよ、抱いた望みの実をいくらかはもたらしていた。というのも、彼らは空しくではあれ自分の記憶を広め、また偉大な人々の模範が示されることで、読む者たちに小さくない競い心が呼び起こされたからである。

De vita beati Martini liber unus 1.3

3

Sed tamen nihil ad beatam illam aeternamque vitam haec eorum cura pertinuit. Quid enim aut ipsis occasura cum saeculo scriptorum suorum gloria profuit? aut quid posteritas emolumenti tulit legendo Hectorem pugnantem, aut Socratem philosophantem? cum eos non solum imitari stultitia sit, sed non acerrime etiam impugnare, dementia: quippe qui humanam vitam praesentibus tantum actibus aestimantes, spes suas fabulis, animas sepulcris dederint: siquidem ad solam hominum memoriam se perpetuandos crediderunt; cum hominis officium sit, perennem potius vitam quam perennem memoriam quaerere, non scribendo aut pugnando vel philosophando, sed pie, sancte religioseque vivendo.

PL 20, 159C

しかし、彼らのこの労苦は、あの幸いな永遠の生命とは何の関わりもなかった。実際、世とともに消え去る自分の著作の栄光は、彼ら自身に何の益となったか。あるいは、戦うヘクトルや哲学するソクラテスを読んで、後の世は何の利益を得たか。彼らを模倣するのは愚かであるばかりか、これを激しく論駁しないのは狂気である。彼らは人の生涯を目の前の行いだけで評価し、望みを物語に、魂を墓に委ねたのである。ただ人々の記憶によってのみ自分が永続すると信じたからだ。だが人の務めは、永続する記憶よりも永続する生命を求めることであり、それは書くことや戦うこと、哲学することによってではなく、敬虔に、聖く、信仰深く生きることによってなされる。

De vita beati Martini liber unus 1.4

4

Qui quidem error humanus litteris traditus in tantum valuit, ut multos plane aemulos vel inanis philosophiae, vel stultae illius virtutis invenerit.

PL 20, 160C

文字に伝えられたこの人間の誤りは、あまりにも強く働いて、空しい哲学や、あの愚かな武勇〔virtus〕の、明らかに多くの競争者を見いだすまでになった。

De vita beati Martini liber unus 1.5

5

Unde facturus mihi operae pretium videor, si vitam sanctissimi viri, exemplo aliis mox futuram, perscripsero: quo utique ad veram sapientiam et coelestem militiam divinamque virtutem legentes incitabuntur.

PL 20, 160C

そこで私は、いとも聖なる人の生涯を書き記すなら、それは骨折りに値することをするものだと思う。その生涯はやがて他の人々の模範となるだろう。それによって読む者たちは、まことの知恵と、天の兵役と、神の徳とへと奮い立たされるからである。

De vita beati Martini liber unus 1.6

6

In quo ita nostri quoque rationem commodi ducimus, ut non inanem ab hominibus memoriam, sed aeternum a Deo praemium exspectemus: quia etsi ipsi non ita viximus, ut aliis exemplo esse possimus; dedimus tamen operam, ne his lateret qui esset imitandus.

PL 20, 161A

そのことで我々もまた、自分の益を勘定に入れている。人々からの空しい記憶ではなく、神からの永遠の報いを待ち望むのである。我々自身は、他の人々の模範となりうるような生き方をしてこなかったが、それでも、模倣すべき者が誰であるか、彼らに隠されたままにならないよう努めたのである。

De vita beati Martini liber unus 1.7

7

Igitur S. Martini vitam scribere exordiar, ut se vel ante episcopatum vel in episcopatu gesserit.

PL 20, 161A

そこで私は、聖なるマルティヌスの生涯を、司教になる前も司教であった間も、彼がどのように身を処したかを含めて、書き始めることにする。

De vita beati Martini liber unus 1.8

8

Quamvis nequaquam ad omnia illius potuerim pervenire, adeo ea in quibus ipse tantum sibi conscius fuit nesciuntur, quia, laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit, omnes virtutes suas latere voluisset.

PL 20, 161A

とはいえ、彼のすべてに行き着くことは到底できなかった。彼自身だけが知っていたことは知られていないからである。彼は人々からの称賛を求めず、できるかぎり、自分のすべての徳を隠しておこうとしたのである。

De vita beati Martini liber unus 1.9

9

Quamquam etiam ex his quae comperta nobis erant, plura omisimus: quia sufficere credidimus, si tantum excellentiora notarentur. Simul et legentibus consulendum fuit, ne quod his pareret copia congesta fastidium.

PL 20, 161A

さらに、我々に知られていたことのうちでも、多くを省いた。ひときわ優れたことだけを記せば足りると考えたからである。同時に、読む者たちのことも考えねばならなかった。積み上げた量が彼らに倦怠を生んではならない。

De vita beati Martini liber unus 1.10

10

Obsecro autem eos qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant; neque me quidquam nisi compertum et probatum scripsisse arbitrentur: alioquin tacere, quam falsa dicere, maluissem.

PL 20, 161B

読もうとする人々に私は願う。述べたことを信じてほしい。私が、確かめ吟味したこと以外は何も書いていないと考えてほしい。そうでなければ、偽りを語るより、黙っているほうを選んだであろう。