De vita beati Martini liber unus 14.1
Nec minorem sub idem fere tempus eodem in opere virtutem edidit: nam cum in vico quodam fano antiquissimo et celeberrimo ignem immisisset, in proximam immo adhaerentem domum agente vento flammarum globi ferebantur.
PL 20, 168B同じころ、同じ仕事で、これに劣らぬ力ある業を行った。ある村で非常に古く名高い祠に火を放ったところ、風に煽られて、炎の塊が隣の、いやむしろ接している家へと運ばれた。
De vita beati Martini liber unus 14.2
Quod ubi Martinus advertit, rapido cursu tectum domus scandit, obvium se advenientibus flammis inferens. Tum vero mirum in modum cerneres contra vim venti ignem retorqueri, ut compugnantium inter se elementorum quidam conflictus videretur.
PL 20, 168Cこれに気づくと、マルティヌスは急いで走り、家の屋根によじ登って、迫る炎の前に身を差し出した。すると驚くべきことに、風の勢いに逆らって火が押し戻され、互いに戦い合う元素の争いのように見えるのが見られたであろう。
De vita beati Martini liber unus 14.3
Ita virtute Martini ibi tantum ignis est operatus, ubi jussus est. In vico autem, cui Leprosum nomen est, cum itidem templum opulentissimum superstitione religionis voluisset evertere, restitit ei multitudo gentilium, adeo ut non absque injuria sit repulsus.
PL 20, 168Cこうして、マルティヌスの力によって、火は命じられた所でのみ働いた。ところでレプロスムという名の村で、同じように、迷信の宗教で大いに富んだ神殿を打ち壊そうとしたとき、異邦人の群衆が彼に抵抗し、乱暴を受けて追い返されるほどであった。
De vita beati Martini liber unus 14.4
Itaque secessit ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere, jejunans semper atque orans, precabatur a Domino, ut, quia templum illud evertere humana manus non potuisset, virtus illud divina dirueret.
PL 20, 168Cそこで近くの場所に退き、そこで三日間、粗布(毛衣)と灰をまとい、いつも断食して祈りながら、主に願った。人の手ではあの神殿を倒せなかったのだから、神の力がこれを打ち壊すように、と。
De vita beati Martini liber unus 14.5
Tum subito ei duo angeli hastati atque scutati instar militiae coelestis se obtulerunt, dicentes: missos se a Domino, ut rusticam multitudinem fugarent, praesidiumque Martino ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret ergo, et opus coeptum devotus impleret.
PL 20, 168Dするとにわかに、槍と盾を持った二人の天使が、天の軍勢のように彼の前に現れて言った。自分たちは主から遣わされ、農民の群衆を追い払い、マルティヌスに守りを与えるために来たのであって、神殿が打ち壊されるあいだ、誰も妨げないようにする。だから戻って、始めた仕事を敬虔に成し遂げよ、と。
De vita beati Martini liber unus 14.6
Ita regressus ad vicum (inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus, dum profanam aedem usque ad fundamentum dirueret) aras omnes atque simulacra redegit in pulverem.
PL 20, 168Dこうして村に戻り(異邦人の群衆が見つめ、静まっているあいだに)、俗悪な社を土台まで打ち壊し、祭壇も像も残らず塵に帰した。
De vita beati Martini liber unus 14.7
Quo viso rustici, cum se intelligerent divino nutu obstupefactos atque perterritos, ne episcopo repugnarent, omnes fere in Jesum Dominum crediderunt, clamantes palam et confitentes, Deum Martini colendum, idola negligenda, quae sibi adesse non possent.
PL 20, 168Dこれを見て農民たちは、神の意向によって自分たちが呆然とし、恐れさせられ、司教に逆らえなくなったと悟り、ほとんど皆が主イエスを信じた。マルティヌスの神こそ崇めるべきであり、偶像は、自分たちを助けにくることもできないのだから顧みるべきでないと、公然と叫び、告白した。