スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De vita beati Martini liber unus

Caput XXII 第XXII章

Sulpicius Severus · De vita beati Martini liber unus · PL 20, 172C · 7 sectiones

De vita beati Martini liber unus 22.1

1

Frequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sanctum virum conabatur illudere, visibilem se ei formis diversissimis ingerebat.

PL 20, 172C

悪魔はしばしば、千の害する術で聖なる人をたぶらかそうとして、きわめて多様な姿で彼の前に目に見える形で現れた。

De vita beati Martini liber unus 22.2

2

Nam interdum in Jovis persona, plerumque Mercurii, persaepe etiam se Veneris ac Minervae transfiguratum vultibus offerebat: adversus quem semper interritus, signo se crucis et orationis auxilio protegebat.

PL 20, 172C

あるときはユピテルの姿で、たいていはメルクリウスの姿で、またしばしばウェヌスやミネルウァの顔かたちに身を変えて現れた。これに対して彼はいつも恐れず、十字架のしるしと祈りの助けで身を守った。

De vita beati Martini liber unus 22.3

3

Audiebantur etiam plerumque convicia, quibus illum turba daemonum protervis vocibus increpabat: sed omnia falsa et vana cognoscens, non movebatur objectis.

PL 20, 172C

また、悪霊の群れが彼を無遠慮な声で責める罵りが聞こえることもたびたびあった。しかし彼はすべてが偽りで空しいと知っていたので、投げつけられるものに動じなかった。

De vita beati Martini liber unus 22.4

4

Testabantur etiam aliqui ex fratribus audisse se daemonem protervis Martinum vocibus increpantem, cur intra monasterium aliquos ex fratribus qui olim baptismum diversis erroribus perdidissent, conversos postea recepisset, exponentem crimina singulorum: Martinum diabolo repugnantem respondisse constanter, antiqua delicta melioris vitae conversatione purgari; et per misericordiam Domini absolvendos esse peccatis, qui peccare desinerent.

PL 20, 172C

兄弟たちのうち何人かが証言したところでは、悪魔が無遠慮な声でマルティヌスを責め、なぜ修道院の中に、かつてさまざまな過ちによって洗礼を失った兄弟たちを、のちに立ち帰ったからといって受け入れたのかと詰め寄り、一人一人の罪過を並べ立てるのを聞いた。悪魔に抗するマルティヌスは確固として答えた。古い罪〔delictum〕はより善い生活の歩みによって清められる。罪を犯すことをやめる者たちは、主の慈しみによって罪から解かれるはずである、と。

De vita beati Martini liber unus 22.5

5

Contra dicente diabolo, non pertinere ad veniam criminosos, et semel lapsis nullam a Domino clementiam praestari; tunc in hanc vocem fertur exclamasse Martinus: Si tu ipse, o miserabilis, ab hominum insectatione desisteres, et te factorum tuorum vel hoc tempore cum dies judicii in proximo est, poeniteret; ego tibi vere confisus in Domino Jesu Christo misericordiam pollicerer.

PL 20, 172D

悪魔が、罪過ある者は赦しに与らない、一度でも倒れた者には主は憐れみを与えない、と反論すると、そのときマルティヌスはこう叫んだと伝えられる。「ああ、哀れな者よ、もし汝自身が人間への迫害をやめ、裁きの日が間近いこの時でさえ、自分の行いを悔い改めるなら、私は主イエス・キリストを真に信頼して、汝に慈しみを約束しよう」。

De vita beati Martini liber unus 22.6

6

O quam sancta de Domini pietate praesumptio, in qua etsi auctoritatem praestare non potuit, ostendit affectum!

PL 20, 173A

ああ、主の慈しみについてのなんと聖い大胆な信頼であろう。それは権威を示すことはできなかったが、心の向きを示した。

De vita beati Martini liber unus 22.7

7

Et quia de diabolo ejusdemque artibus sermo exortus est, non ab re videtur, licet extrinsecus, referre quod gestum est: quia et quaedam in eo Martini virtutum portio est, et res digna miraculo recte memoriae mandabitur, in exemplum cavendi, si quid deinceps uspiam tale contigerit.

PL 20, 173A

悪魔とその術について話が起こったので、本題から外れるけれども、起こったことを述べるのは場違いではないと思われる。それはマルティヌスの力ある業の一部でもあり、驚くべきこの出来事は、のちに同じようなことがどこかで起こったときに警戒する手本として、記憶に留められるにふさわしいからである。