De vita beati Martini liber unus 3.1
Quodam itaque tempore, cum jam nihil praeter arma et simplicem militiae vestem haberet, media hieme (quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque vis algoris exstingueret) obvium habet in porta Ambianensium civitatis pauperem nudum: qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret, omnesque miserum praeterirent; intellexit vir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reservari.
PL 20, 162Aさて、あるとき、彼はもはや武具と兵役の簡素な衣のほか何も持っていなかったが、真冬のさなかに(その冬はいつにも増して厳しく凍てつき、寒さの激しさが多くの人を死なせるほどであった)、アンビアニ(アミアン)の町の門で、裸の貧者に出会った。その貧者は、通りかかる人々に憐れんでくれと乞うたが、皆がこの哀れな者のそばを通り過ぎた。神に満たされたこの人は、他の人々が慈しみを施さないので、この者は自分のために取っておかれたのだと悟った。
De vita beati Martini liber unus 3.2
Quid tamen ageret? nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat: jam enim reliqua in opus simile consumpserat. Arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam dividit, partemque ejus pauperi tribuit, reliqua rursus induitur.
PL 20, 162Aしかし、どうすればよいのか。身にまとっていた外套〔chlamys〕のほか何も持っていなかった。残りの物はすでに同じような務めに使い果たしていたからである。そこで、腰に帯びていた剣をつかみ、外套を真ん中から二つに切って、その一方を貧者に与え、残りを再び身にまとった。
De vita beati Martini liber unus 3.3
Interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu videretur: multi tamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent; cum utique plus habentes, vestire pauperem sine sua nuditate potuissent.
PL 20, 162Bそのとき、そばに立っていた人々のうち何人かは笑った。彼が衣を切り詰めた醜い姿に見えたからである。しかし、より健全な心を持つ多くの者は、同じことを何もしなかったことを深く嘆いた。彼らはもっと多く持っていたのだから、自分が裸になることなく貧者に着せることができたはずである。
De vita beati Martini liber unus 3.4
Nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, vidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte vestitum. Intueri diligentissime Dominum, vestemque quam dederat, jubetur agnoscere.
PL 20, 162B次の夜、眠りに落ちたとき、彼は、貧者を覆った自分の外套の一部をまとったキリストを見た。主をじっくり見つめ、与えた衣を確かめるよう命じられた。
De vita beati Martini liber unus 3.5
Mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Jesum clara voce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit.
PL 20, 162Bやがて、周りに立つ天使たちの群れに向かって、イエスが澄んだ声で語るのを聞いた。「洗礼志願者のマルティヌスが、この衣で私を包んだ」。
De vita beati Martini liber unus 3.6
Vere memor Dominus dictorum suorum (qui ante praedixerat: Quamdiu fecistis uni ex minime istis, mihi fecistis) se in paupere professus est fuisse vestitum; et ad confirmandum tam boni operis testimonium, in eodem se habitu quem pauper acceperat, est dignatus ostendere.
PL 20, 162C主は、先に「汝らが、この最も小さい者の一人にしたかぎり、それは私にしたのである」と告げた自分の言葉を、まことに覚えていて、貧者のうちに自分が衣を着せられたことを言い表した。そして、これほど善い業の証しを確かなものとするために、貧者が受けたその同じ姿で自らを現すことを、よしとした。
De vita beati Martini liber unus 3.7
Quo viso, vir beatissimus non in gloriam est elatus humanam, sed bonitatem Dei in suo opere cognoscens, cum esset annorum duodeviginti, ad baptismum convolavit.
PL 20, 162Cこれを見て、いとも福なる人は、人の栄光のために思い上がることなく、自分の業のうちに神の善さを認めて、十八歳のとき、洗礼へと急いだ。
De vita beati Martini liber unus 3.8
Nec tamen statim militiae renuntiavit, tribuni sui precibus evictus, cui contubernium familiare praestabat. Etenim transacto tribunatus sui tempore, renuntiaturum se saeculo pollicebatur.
PL 20, 162Cそれでも、すぐには兵役を辞さなかった。自分の護民官の願いに説き伏せられたからである。彼はこの護民官に、親しい同じ天幕の仲間としての交わりを与えていた。護民官は、自分の任期が過ぎたら世を捨てると約束していたのである。
De vita beati Martini liber unus 3.9
Qua Martinus exspectatione suspensus, per biennium fere posteaquam est baptisma consecutus, solo licet nomine, militavit.
PL 20, 162Cこの期待に引き留められて、マルティヌスは、洗礼を受けたのちも約二年のあいだ、名ばかりではあったが、兵役を続けた。