スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De vita beati Martini liber unus

Caput XII 第XII章

Sulpicius Severus · De vita beati Martini liber unus · PL 20, 167A · 4 sectiones

De vita beati Martini liber unus 12.1

1

Accidit autem insequenti tempore, dum iter ageret, ut gentilis cujusdam corpus, quod ad sepulcrum cum superstitioso funere deferebatur, obvium haberet: conspicatusque eminus venientium turbam, quidnam id esset ignarus, paululum stetit: nam fere quingentorum passuum intervallum erat, ut difficile fuerit dignoscere quid videret.

PL 20, 167A

その後のことであるが、道を行く途中、ある異邦人の遺体が、迷信にもとづく葬列で墓へ運ばれてくるのに出会った。遠くから近づいてくる群れを見つけ、それが何なのか知らなかったので、しばらく立ち止まった。距離がおよそ五百歩もあって、見ているものを見分けるのが難しかったからである。

De vita beati Martini liber unus 12.2

2

Tamen quia rusticam manum cerneret, et agente vento linteamina corpori superjecta volitarent, profanos sacrificiorum ritus agi credidit: quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra daemonum candido tecta velamine misera per agros suos circumferre dementia.

PL 20, 167B

けれども、農民たちの一団が見え、風に吹かれて体にかけた亜麻布が舞っていたので、俗悪な犠牲の儀礼が行われているのだと思った。ガリアの農民たちには、悪霊の像を白い覆いで包み、哀れな狂気のうちに自分たちの畑じゅうを担いで回る習わしがあったからである。

De vita beati Martini liber unus 12.3

3

Elevato ergo in adversos signo crucis, imperat turbae non moveri loco, onusque deponere. Hic vero mirum in modum videres miseros primum velut saxa riguisse: dein, cum promovere se summo conamine niterentur, ultra accedere non valentes, ridiculam in vertiginem rotabantur, donec victi, corporis onus ponunt.

PL 20, 167B

そこで十字架のしるしを彼らに向けて掲げ、群衆に、その場から動かず荷を下ろすよう命じた。すると驚くべきことに、この哀れな者たちが、まず石のように硬直するのが見えたであろう。それから、全力で進もうと努めても、先へ進めず、滑稽にもめまいのうちに回転して、ついに負けて、遺体の荷を下ろした。

De vita beati Martini liber unus 12.4

4

Attoniti et semet invicem aspectantes, quidnam sibi accidisset, taciti cogitabant. Sed beatus vir cum comperisset, exsequiarum esse illam frequentiam non sacrorum, elevata rursum manu, dat eis abeundi et tollendi corporis potestatem. Ita eos et cum voluit, stare compulit; et cum libuit, abire permisit.

PL 20, 167B

彼らは驚きながら、互いに見つめ合い、自分たちに何が起こったのかを黙って考えていた。しかし福なる人は、その群れが祭儀のためではなく葬儀のためのものだと知ると、再び手を上げて、立ち去って遺体を運び去ってよいという許しを彼らに与えた。こうして、望んだときには彼らを立ち止まらせ、よいと思ったときには去らせた。