De vita beati Martini liber unus 4.1
Interea irruentibus intra Gallias barbaris, Julianus Caesar coacto in unum exercitu apud Vangionum civitatem, donativum coepit erogare militibus: et, ut est consuetudinis, singuli citabantur, donec ad Martinum ventum est.
PL 20, 162Dそのころ、蛮族がガリアに攻め入っていたので、カエサル〔副帝〕ユリアヌスは、ウァンギオネス族の町(ヴォルムス)のそばに軍勢を一つに集め、兵士たちに下賜金を配り始めた。慣例のとおり一人ずつ呼び出され、やがてマルティヌスの番になった。
De vita beati Martini liber unus 4.2
Tum vero opportunum tempus existimans, quo peteret missionem (neque enim integrum sibi fore arbitrabatur si donativum non militaturus acciperet): Hactenus, inquit ad Caesarem, militavi tibi: patere ut nunc militem Deo: donativum tuum pugnaturus accipiat: Christi ego miles sum; pugnare mihi non licet.
PL 20, 162Dそこで彼は、除隊を願い出るのに今こそ好機だと考えた(兵役に就かないつもりで下賜金を受け取るなら、自分は潔白でいられないと思ったからである)。そしてカエサルに言った。「これまで私はあなたに仕えて兵役を務めてきた。これからは、私が神に仕えて兵役を務めることを許してほしい。あなたの下賜金は、戦おうとする者が受け取ればよい。私はキリストの兵士である。戦うことは私には許されない」。
De vita beati Martini liber unus 4.3
Tum vero adversus hanc vocem tyrannus infremuit, dicens, eum metu pugnae, quae postera die erat futura, non religionis gratia detrectare militiam.
PL 20, 162Dするとこの言葉に対して、僭主〔ユリアヌスを指す〕は憤って、彼は翌日に迫った戦いを恐れて兵役を拒んでいるのであり、宗教のためではないと言った。
De vita beati Martini liber unus 4.4
At Martinus intrepidus, immo illato sibi terrore constantior: Si hoc, inquit, ignaviae ascribitur non fidei, crastina die ante aciem inermis astabo: et in nomine Domini Jesu, signo crucis non clypeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus.
PL 20, 163Aしかしマルティヌスは恐れず、むしろ自分に向けられた脅しによっていっそう揺るがなかった。「もしこれが信仰ではなく臆病のせいにされるのなら、明日、私は武器を持たず戦列の前に立とう。そして主イエスの名によって、盾や兜ではなく十字架のしるしに守られ、恐れることなく敵の陣を突き破ってみせよう」。
De vita beati Martini liber unus 4.5
Retrudi ergo in custodiam jubetur, facturus fidem dictis, ut inermis barbaris objiceretur. Postera die hostes legatos de pace miserunt, sua omnia seseque dedentes.
PL 20, 163Aそこで彼は、言葉を果たすために、武器を持たないまま蛮族の前に差し出されるよう、牢に押し込めよと命じられた。翌日、敵は和平の使者を送り、自分たちの持ち物すべてと自分自身とを引き渡した。
De vita beati Martini liber unus 4.6
Unde quis dubitet hanc vere beati viri fuisse victoriam, cui praestitum sit, ne inermis ad praelium mitteretur? et quamvis pius Dominus servare militem suum, licet inter hostium gladios et tela, potuisset; tamen ne vel aliorum morte Sancti violaretur obtutus, exemit pugnae necessitatem: neque enim aliam pro milite suo Christus debuit praestare victoriam, quam ut, subactis sine sanguine hostibus, nemo moreretur.
PL 20, 163Aそれゆえ、これはまことに福なる人の勝利であったと、誰が疑うだろうか。武器を持たずに戦いに送られることがないよう、取り計らわれたのだから。慈しみ深い主は、敵の剣や矢の只中であっても、自分の兵士を救うことができたはずである。しかし、他の者たちの死によってさえ聖なる人の目が汚されないよう、戦いの必要そのものを取り去ったのである。キリストが自分の兵士のために与えるべき勝利は、これ以外になかった。血を流さずに敵が屈服させられ、誰も死ななかったという勝利である。