De vita beati Martini liber unus 19.1
Arborius autem, vir praefectorius, sancti admodum et fidelis ingenii, cum filia ejus gravissimis quartanis febribus ureretur, epistolam Martini quae casu ad eum delata fuerat, pectori puellae in ipso accessu ardoris inseruit, statimque fugata febris est.
PL 20, 170Cさて、長官格の人アルボリウスは、まことに聖く信仰深い気質の人であったが、彼の娘が重い四日熱で焼かれていたとき、たまたま彼のもとに届けられたマルティヌスの手紙を、熱の発作が起こるまさにその時に少女の胸に差し入れると、熱はたちまち退いた。
De vita beati Martini liber unus 19.2
Quae res apud Arborium in tantum valuit, ut statim puellam Deo voverit, et perpetuae virginitati dicarit; profectusque ad Martinum, puellam ei, praesens virtutum ejus testimonium, quae per absentem licet curata esset, obtulit, neque ab alio eam quam a Martino, habitu virginitatis imposito, passus est consecrari.
PL 20, 170Dこの出来事はアルボリウスに強い印象を与え、彼はただちに少女を神に誓い、永遠のおとめの身に献げた。そしてマルティヌスのもとへ赴き、離れたところから癒やされたとはいえ、彼の力ある業の現前する証しである少女を彼にささげた。おとめの衣を着せて聖別されることを、マルティヌスからでなくほかの者から受けるのは許さなかった。
De vita beati Martini liber unus 19.3
Paulinus vero, vir magni postmodum futurus exempli, cum oculum graviter dolere coepisset, et jam pupillam ejus crassior nubes superducta texisset, oculum ei Martinus peniculo contigit, pristinamque ei sanitatem sublato omni dolore restituit.
PL 20, 170Dまたパウリヌスは、後に大いなる模範となる人であったが、目がひどく痛みはじめ、すでに瞳の上に濃い雲が張っていたとき、マルティヌスが筆で目に触れると、痛みをすっかり取り去って、元の健やかさに戻した。
De vita beati Martini liber unus 19.4
Ipse autem cum casu quodam esset de coenaculo devolutus, et per confragosos scalae gradus decidens, multis vulneribus esset affectus, cum exanimis jaceret in cellula, et immodicis doloribus cruciaretur, nocte ei angelus visus est eluere vulnera, et salubri unguine contusi corporis membra contingere: atque ita postero die restitutos est sanitati, ut nihil umquam pertulisse incommodi putaretur.
PL 20, 170Dマルティヌス自身も、あるとき上の階から転げ落ち、ごつごつした階段を落ちて多くの傷を負い、庵に息も絶えそうに横たわって、はなはだしい痛みに苦しんでいたとき、夜に天使が現れて傷を洗い、癒やしの軟膏で打ち傷を受けた体の部分に触れるのが見えた。こうして翌日には健やかさに戻され〔底本は restitutos est。restitutus est と読む〕、何の災いも受けなかったかのように思われた。
De vita beati Martini liber unus 19.5
Sed quia longum est ire per singula, sufficiant haec vel pauca de plurimis: satisque sit nos et in excellentibus non subtrahere veritatem, et in multis vitare fastidium.
PL 20, 171Aしかし一つ一つを順に述べるのは長くなるから、多くのうちのこの少しで足りるとしよう。優れた事柄においても真実を隠さず、多くの事柄においても倦怠を避けるなら、それで十分である。