De vita beati Martini liber unus 18.1
Interea cum de motu atque impetu Barbarorum subita civitatem fama turbasset, daemoniacum ad se exhiberi jubet: imperat ut, an verus esset hic nuntius, fateretur.
PL 20, 170Bそうするうちに、蛮族の動きと襲来についての突然のうわさが町を騒がせたので、彼は悪霊に憑かれた者を自分のもとに連れて来させ、この知らせが本当かどうか白状せよと命じた。
De vita beati Martini liber unus 18.2
Tunc confessus est, se decem daemones fuisse, qui rumorem hunc per populum disseminassent, ut hoc saltem metu ex illo Martinus oppido fugaretur: Barbaros nihil minus quam irruptionem cogitare.
PL 20, 170Bすると相手は、このうわさを民のあいだに撒いた悪霊は十体で、せめてこの恐れによってマルティヌスをその町から逃げさせようとしたのだと白状した。蛮族は、襲撃などまったく考えていないというのである。
De vita beati Martini liber unus 18.3
Ita cum haec immundus spiritus media in ecclesia fateretur, metu et turbatione praesenti civitas liberata est.
PL 20, 170Cこうして汚れた霊が教会の真ん中でこのことを白状したので、町は迫っていた恐れと動揺から解き放たれた。
De vita beati Martini liber unus 18.4
Apud Parisios vero, dum portam civitatis illius magnis secum turbis euntibus introiret, leprosum miserabili facie horrentibus cunctis osculatus est atque benedixit: statimque omni malo emundatus, postero die ad ecclesiam veniens nitenti cute, gratias pro sanitate quam receperat, agebat.
PL 20, 170Cまたパリシイ(パリ)のもとでは、大勢の人々を連れて町の門を入ろうとしたとき、見るも哀れな顔の癩病の者に口づけし、祝福した。すると、その者はたちまちあらゆる病から清められ、翌日、輝く肌で教会に来て、受けた健やかさのゆえに感謝をささげた。
De vita beati Martini liber unus 18.5
Sed nec hoc praetereundum est, quod fimbriae vestimentis ejus cilicioque detractae, crebras super infirmantibus egere virtutes: nam aut digitis illigatae, aut collo inditae persaepe ab aegrotantibus morbos effugaverunt.
PL 20, 170Cしかし、これも見過ごしてはならない。彼の衣と粗布から切り取られた房が、病む人々の上でたびたび力ある業を行ったのである。指に巻かれ、あるいは首にかけられて、病人から病を追い払ったことがきわめてしばしばあった。