スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De vita beati Martini liber unus

Caput XIII 第XIII章

Sulpicius Severus · De vita beati Martini liber unus · PL 20, 167C · 11 sectiones

De vita beati Martini liber unus 13.1

1

Item cum in vico quodam templum antiquissimum diruisset, et arborem pinum, quae fano erat proxima, esset agressus excidere; tum vero antistes loci illius, caeteraque gentilium turba coepit obsistere, et cum iidem illi, dum templum evertitur, imperante Domino quievissent, succidi arborem non patiebantur.

PL 20, 167C

同じく、ある村で非常に古い神殿を打ち壊し、祠のすぐそばにある松の木を切り倒しにかかったとき、その土地の神官と、ほかの異邦人の群衆が、逆らい始めた。神殿が倒されるあいだは、主の命ずるところにより彼らも静まっていたのに、木が切られることは許さなかった。

De vita beati Martini liber unus 13.2

2

Ille eos sedulo commonere, nihil esse religionis in stipite: Deum potius, cui serviret ipse, sequerentur: arborem illam excidi oportere, quia esset daemoni dedicata.

PL 20, 167C

彼は熱心に諭した。木には宗教的なものは何もない。むしろ、自分が仕える神に従うべきである。あの木は悪霊に捧げられたものだから切り倒さねばならない、と。

De vita beati Martini liber unus 13.3

3

Tum ex illis unus, qui erat audacior caeteris: Si habes, inquit, aliquam de Deo tuo, quem dicis te colere, fiduciam, nosmetipsi succidemus hanc arborem, tu ruentem excipe: et, si tecum est tuus, ut dicis, Dominus, evades.

PL 20, 167D

そのとき彼らの一人で、ほかの者より大胆な者が言った。「あなたが、自分の崇めると言う神に何か確信があるなら、我々自身がこの木を切ろう。あなたは倒れてくる木を受け止めてみよ。あなたの言うとおり、あなたの主があなたとともにあるなら、あなたは助かるだろう」。

De vita beati Martini liber unus 13.4

4

Tum ille intrepide confisus in Domino, facturum se pollicetur. Hic vero ad istiusmodi conditionem omnis illa gentilium turba consensit: facilemque arboris suae habuere jacturam, si inimicum sacrorum suorum casu illius obruissent.

PL 20, 167D

すると彼は、恐れることなく主に信頼して、そうすると約束した。この条件に、異邦人の群衆はみな同意した。自分たちの祭儀の敵を、木が倒れて押しつぶしてくれるなら、自分たちの木を失うこともたやすく耐えられたのである。

De vita beati Martini liber unus 13.5

5

Itaque cum unam in partem pinus illa esset acclinis, ut non esset dubium, quam in partem succisa corrueret; eo loco vinctus statuitur pro arbitrio rusticorum, quo arborem esse casuram nemo dubitabat.

PL 20, 167D

その松の木は一方に傾いていたので、切られたときにどちらへ倒れるかは疑いがなかった。そこで彼は、農民たちの思いのままに、木が倒れることを誰も疑わない場所に縛りつけられた。

De vita beati Martini liber unus 13.6

6

Succidere igitur ipsi suam pinum cum ingenti gaudio laetitiaque coeperunt. Aderat eminus turba mirantium. Jamque paulatim nutare pinus, et ruinam suam casura minitari.

PL 20, 167D

そこで彼ら自身が、非常な喜びと歓びをもって自分たちの松を切り始めた。遠くからは驚き見る群衆がそこにいた。やがて松は少しずつ揺れ、今にも倒れようとして崩れ落ちる気配を見せた。

De vita beati Martini liber unus 13.7

7

Pallebant eminus monachi, et periculo jam propiore conterriti, spem omnem fidemque perdiderant, solam Martini mortem exspectantes.

PL 20, 168A

遠くにいた修道士たちは青ざめ、危険がもはや間近に迫ったので、すっかり恐れおののき、あらゆる望みと信仰を失って、マルティヌスの死だけを待っていた。

De vita beati Martini liber unus 13.8

8

At ille confisus in Domino, intrepidus opperiens, cum jam fragorem sui pinus concidens edidisset, jam cadenti, jam super se ruenti elevata obviam manu signum salutis opponit: tum vero (turbinis modo retroactam putares) diversam in partem ruit: adeo ut rusticos, qui toto in loco steterant, pene prostraverit.

PL 20, 168A

だが彼は、主に信頼して、恐れずに待った。ついに松が倒れながら裂ける音を立て、いままさに倒れて自分の上に崩れかかってきたとき、手を上げて、迫る木に向かい、救いのしるしを突き出した。すると(つむじ風のように押し戻されたかと思われるほど)、木は反対の方向へ倒れた。その場に立っていた農民たちを、危うく押し倒すほどであった。

De vita beati Martini liber unus 13.9

9

Tum vero in coelum clamore sublato, gentiles stupere miraculo; monachi flere prae gaudio; Christi nomen in commune ab omnibus praedicari.

PL 20, 168A

そのとき天に向かって叫び声が上がり、異邦人は奇跡に驚き、修道士たちは喜びのあまり泣き、キリストの名がみなによって声を合わせて宣べ伝えられた。

De vita beati Martini liber unus 13.10

10

Satisque constitit, eo die salutem illi venisse regioni: nam nemo fere ex immani illa multitudine gentilium fuit, qui non impositione manus desiderata, Dominum Jesum, relicto impietatis errore, crediderit.

PL 20, 168A

その日、救いがその地に来たことは十分に明らかであった。あの異邦人の大群衆のうち、手を置いてもらうことを願い、不敬虔の迷いを捨てて主イエスを信じなかった者は、ほとんど一人もいなかったからである。

De vita beati Martini liber unus 13.11

11

Et vere ante Martinum pauci admodum, immo pene nulli in illis regionibus Christi nomen receperant: quod adeo virtutibus illius exemploque convaluit, ut jam ibi nullus locus sit, qui non aut ecclesiis frequentissimis, aut monasteriis sit repletus. Nam ubi fana destruxerat, statim ibi aut ecclesias aut monasteria construebat.

PL 20, 168B

実にマルティヌス以前には、あの地方でキリストの名を受け入れた者はごく少なく、むしろほとんどいなかった。それが、彼の力ある業と模範によってこれほど強まり、いまではそこに、人の多い教会か修道院で満たされていない場所はない。彼は祠を打ち壊した所にはどこでも、すぐにそこに教会か修道院を建てたからである。